- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
12. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem voces; vix enim possum non esse, qui expugnavi ne cum Pyramo et Thysbe colloquereris; pergam tamen quaerere abs te. Natura ista quam vis videri ordinatam, cui bono, ut de caeteris rebus innumerabilibus taceam, istas ipsas arbores quae fructus non afferunt, procreavit? At illo cogitante quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? Quanta sunt alia, quae umbra, quae lignis, postremo quae ipsis frondibus seu foliis fiant? Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus ejus haec reddere. Innumerabilia sunt enim quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas, aut certe ita latet vel imbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendive non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa praecesserit. Post, inquam, ista videbimus. Non enim jam me necesse est esse doctorem, cum tu qui jam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem, et propter hoc solum dies noctesque vigilantem.
13. Quo me mittis, inquit? An quia levius te sequor quam ista folia ventos, quibus in profluentem aquam jaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius et Augustinum, et ea quae sunt in media philosophia docet? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abjicere, aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum, et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cujus te quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc, quandoque, forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab hujusmodi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi vinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quae feruntur ventis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini, et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur, verum est?
14. Hic ille lecto etiam exsiliens prae laetitia: Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt ut haec loqueremur! quanta fiunt ut te inveniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod evigilavimus, quod illum sonum advertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non invenisti? Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est quid veniat in mentem), sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si haec quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata pervagentur paulo latius ad hominum famam; nonne ita res magna videbitur, ut de illa consultus aliquis vates magnus aut Chaldaeus respondere debuerit, multo ante quam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaerere auderet cur folium ab arbore ceciderit, aut utrum mus oberrans jacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret, et id necessario eventurum videret, non enim posset aliter divinare; profecto quidquid volitatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria, quam illae litterae. His enim verbis fiunt, quae sine illis praecedentibus vilissimis rebus nec in mentem venire possent, nec ore procedere posterisque mandari. Quare jam, rogo, nemo ex me quaerat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit.