- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum convenimus, in eoque consedimus. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parva res agitur: de ordine quaerimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo evasisse gaudeo, constitutus, copiose atque ornate vobis ordinem laudem? Accipite, si vultis, imo facite ut velitis, quo neque quidquam de hujus laude brevius, neque ut mihi videtur verius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus in vita, perducet ad Deum; et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad Deum. Perventuros autem nos jam, nisi me animus de vobis fallit, praesumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quaestio versari debet atque dissolvi. Vellem adessent caeteri qui nobiscum his negotiis solent interesse. Vellem, si fieri posset, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam vos estis intentos; aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem nunquam pro ejus magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non evenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus jam de istis rebus verba non perdere, resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi vinculo quo reducantur innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procuravit absentiam. Nam et vos profecto in rem tantam, quia solis perferenda imponitur nobis, erectiore animo insurgitis; et cum illi legerint qui nobis maxima cura sunt, si quid eos moverit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit, seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, adversabor; qui totam causam jam pene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque vallare.