- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
15. Hic apparet te, inquam, nescire adolescens quam multa, et a qualibus viris contra divinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa; nam id jam video te nolle respondere: sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam, an malum tibi esse videatur. Et ille submurmurans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum e duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum, nec malum videtur. Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse contrarium quidquam potest ei rei quae totum occupavit, totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem. Nihil autem esse praeter ordinem video. Nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem video errare sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cujus causa sit. Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.
16. Et cum tacuisset Trygetius, egoque meipsum non caperem gaudio, quod videbam adolescentem charissimi amici filium etiam meum fieri; nec solum, verum in amicum quoque jam mihi surgere atque grandescere, et cujus studium vel in mediocres litteras desperaveram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam venire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulationem, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere quod volo! Rogo; ubi, ubi estis, verba? succurrite. Et bona et mala in ordine sunt.