- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit: sed, sive mobilitatem meam et puerilem levitatem ridebitis, sive aliquo vere divino nutu et ordine fit in nobis, non vobis dubitem dicere, pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido, talesque omnimodi amores: et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego haec, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut volet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam.
22. Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi, et ego illacrymans multa oravi: cum audio Licentium succinentem illud Propheticum laete atque garrule: Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8). Quod pridie post coenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos inusitatum. Objurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat, jocans: Quasi vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus exauditurus vocem meam.
23. Ergo mane cum regressus esset solus, nam uterque ob eamdem causam processerat, accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi, inquit, ita fiat nobis quod vis, quid de me existimes. Atque ego adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis, credis, intelligis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu cecinisse, ut virtutum Deus converso tibi se ostendat. At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et verum. Non enim meipsum parum movet quod modo tam aegre avocabar a nugis illis carminis mei, et jam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quaedam magna et mira subvehor. Nonne hoc est vere in Deum converti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis injectus est quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet, et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico, et locum ipsum quo illa offensa est, et noctem congruere video. A quibus enim rebus putas nos orare ut convertamur ad Deum, ejusque faciem videamus, nisi a quodam coeno corporis atque sordibus, et item a tenebris quibus nos error involvit? Aut quid est aliud converti, nisi ab immoderatione vitiorum, virtute ac temperantia in sese attoli? Quidve aliud est Dei facies, quam ipsa cui suspiramus, et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, veritas? Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi ad aurem: Vide, quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid jam prosperiore ordine fieri.
24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos versus. Nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet amatores amplectendae veritati, ut et ardentius appetant, et constantius insequantur, et inhaereant postremo dulcius (1 Retract. cap. 3, n. 2), quae vocatur, Licenti, beata vita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum habeas quod dare possis egentibus variisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum praecipere coeperit ut medicum perferant, seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem voluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo, valetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tanquam stipe contenti vivunt miseri, vivunt tamen. Alios autem viros, vel, ut verius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, jam thalamo suo dignas conjux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non vivere, sed beate vivere satis sit. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere velim? Jube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa ejus supra seminecem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen vehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius foedae libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt: deinde totus attollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae dotatae disciplinis et virtute formosae copulantur intellectui per philosophiam, et non solum mortem fugiunt, verum etiam vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans, motato capite abscessit.
25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis, ire coeperamus in balneas. Ille enim locus nobis, cum coelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit. Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amatum, ne quid unde unde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quaeri jubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat videre, intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante. Postremo legem ipsam victoris; superbum cantum, et membra in unum quasi orbem collecta velut in fastum dominationis. Signum autem victi; elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme totum, et eo ipso naturae legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum.
26. Multa quaerebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subjectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem spectaculi: quid in nobis esset quod a sensibus remota multa quaereret; quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio verissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus. Nihilque a me aliud actum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi quod ante coenam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus. Quem non probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.