ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.

Ad edendum opus de Ordine animum adjecit Augustinus auctore Zenobio, cujus viri amicitiam et plurimam in se suosque familiares benevolentiam commemorat lib. 1, c. 7; ubi se ipsi ea de re multa atque alta percontanti facere satis antehac non potuisse dicit, cum non modo rei difficultas, sed temporum etiam angustiae prohiberent. Caeterum amico vehementer instanti ne diutius differret, atque ad copiosius respondendum carmine provocanti morem gerere oportuit.

Coepit itaque conscribendis hisce libris vacare apud Cassiciacum sub finem anni 386: quippe cum primum librum perfecerit antequam Mediolano regressus esset Alypius, qui inchoato jam contra Academicos opere, ante 13 diem novembris eo profectus, inde rediit opportune ut interesset tum ejusdem operis posterioribus duobus absolvendis libris, tum etiam alteri cudendo libro de ordine; in quo citatur interdum liber de Beata Vita, laudatur etiam locus libri tertii contra Academicos; unde secundum hunc de Ordine librum post istos perfectum esse intelligimus.

Argumentum utriusque libri exhibet annexa hic Retractatio. In primo insignior locus est, ubi comprimuntur aemulationis et inanis jactantiae motus illi, quibus agitari solent adolescentes qui litteris navant operam. In secundo libro ex ordinis definitione nascuntur variae quaestiones: cumque rei difficultas collocutorum captum superaret, visum est Augustino rectum studendi ordinem edocere. Quapropter primum de informandis rite moribus, tum de comparandis humanis disciplinis disserit, quibus fretus adjumentis animus ad celsiora demum percipienda evehatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal