- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo universitatis intelligit; quae profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometrae vocant , et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo caetera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam aequalitatis jure dominetur; hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic animus a seipso fusus immensitate quadam diverberatur, et vera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere, et multitudo invenire non sinit.
4. Sed et haec quae dixi qualia sint, et quae causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum et, pulchritudinis omnimodae amator animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus divino jure praescribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus; qua praevaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina committantur. Quod totum cujusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidve studiosis et bonis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus charissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris.
5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quaecumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meae. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tanquam veteranus adamavit historiam. Et jam in libris nonnihil habebamus.