CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.

1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non illud quoque valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito, vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitae hujus et procellas, velut erecto quantum licet  capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est:  negligentiae vero vituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut neglibi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in movendis corporibus rationis  quod praeter humanam dispositionem ac voluntatem est, divinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata  subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri; aut vero per universam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo majestatis arbitrio ullis nugis vanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies ejus valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum; eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere foeditatem.

3. Cujus erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus (1 Retract. cap. 3, n. 2), et animum in seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas vitae quotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant disciplinis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal