CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.

17. Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem  factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec perturbes clamitando. Dic quod vis, ait ille: non enim metuo ne me auferas ab eo quod video, ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non sis, non tanta in Deum feraris (ut mitius loquar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vere amat, ait ille; ab ipso manat, et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius dici, cogita, quaeso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis, satisque mihi est in eo quod intelligo. Certe enim et mala dixisti ordine contineri, et ipsum ordinem manare a summo Deo, atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo, et mala Deus diligat.

18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens difficultate verborum, nec omnino quaerens quid responderet; sed quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligit Deus mala, inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut Deus mala diligat. Et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala. At vero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a Deo. An parvus rerum ordo tibi videtur, ut et bona Deus diligat, et non diligat mala? Ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit diligere bona, et non diligere mala; quod est magni ordinis, et divinae dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia universitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione jucundum est, id est ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.

19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, justusne sit Deus? Tacebat ille, nimis, ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum justum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, justus est Deus, sua cuique distribuendo utique justus est. Quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia? Quidve praeter ordinem reperiri potest, si Dei justitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Justum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et jam lenior voce cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes?

20. Cui ego: Nova nunc religio isthaec in te incessit, cedo (Terent. Andr. act. 4, scen. 3), inquam. Sed  quod videbitur, per diem respondebo, qui mihi jam videtur redire; nisi lunae est ille qui fenestris fulgor inducitur. Simul et agendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio. Quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo adversum te, quantum possum; non enim mihi, si me viceris, major triumphus dari potest. Si autem vel calliditati vel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit; res te ipsa commonebit quantae tibi vires, ut in eum firmior redeas, parandae sint: simul quia et istam disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam profectio ejus tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi responsuro statuerat; et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cujusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari ejus in nos benevolentiae decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum, multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre jam videar.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal