CAPUT III.---Occasio disputationis.

6. Sed nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem quae in mentem nescio unde veniebant: nam id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, ita ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent, et apud sese habitare consuefacerent animum: ergo, ut dixi, vigilabam; cum ecce aquae sonus pone balneas quae praeterfluebat, eduxit me in aures, et animadversus est solito attentius. Mirum admodum mihi videbatur quod nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens. Coepi a me quaerere quaenam causa esset. Fateor, nihil occurrebat; cum Licentius lecto suo importunos percusso juxta ligno sorices terruit, seseque vigilantem hoc modo indicavit. Cui ego: Animadvertisti, inquam, Licenti (nam video tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse [1 Retract. c. 3, n. 2]), quomodo canalis iste inconstanter sonet? Jam, inquit, mihi hoc non est novum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admovissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc. Approbavit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclavi lecto suo cubans vigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebrae; quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.

7. Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam vobis, inquam, videtur esse causae quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cujuscemodi quae autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere; ubi autem unda quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium ejus, nihil me invenisse, cum diu quaesissem cur ita esset.

8. Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quae hujus vitii mater est (Ibid.), nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem? Et ille: Praeter manifestum, inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri videtur.  Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cujus verticem tanquam ad coelum pervenire conaris. Sed pervellem adesses huic sententiae, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticae penitus provolutus a philosophia longe raperetur: Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi vel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat.

9. Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego jam reliqueram coepta, et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte vellem. Tum ille: Egomet meo indicio miser quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium, quam nunc dici a me de me potest: sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur. Quod enim ait ille,    Hodie perii, (In Eunucho, act. 5, scen. 6.) ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere; cur non ego ipse isto strepitu vocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti jam coepi credere, vera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est, atque id fieri debere arbitraris, roga quod vis; defendam, quantum possum, ordinem rerum, nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal