CAPUT II.---Cum Deo esse, quid sit. Quomodo sapiens cum Deo manet immotus.

4. Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo, et quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam quam concepisti mente, videamus. Odi ego, inquit, definire. Quid ergo faciemus, inquam? Tu, inquit, defini, quaeso. Nam facilius est mihi videre in alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum Deo, quod ab eo regitur atque administratur? Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non moventur, esse cum Deo. Vide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum Deo est quidquid intelligit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo, inquam? sapiens tibi Deum intelligere non videtur? Videtur, inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo, aut urbe, sed etiam per immensa regionum peregrinando, navigandoque moveantur; quomodo erit verum, quidquid cum Deo est non moveri? Risum mihi, inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit, dixerim esse cum Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam, sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam habet, caeteraque id genus, quae stulti etiam bene noverunt? Fateor, inquit, nosse tunicam, et nosse pallium, non esse cum Deo.

5. Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens, esse cum Deo; sed tamen quidquid sapientis  cum Deo est, id nosse sapientem. Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis novit, non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere; sed tamen dicam: vobis enim existimatoribus, aut confirmer, aut discam. Quisquis enim ea sola novit quae corporis sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut nescio quid velle dicere videretur, sed verecundia eum, ne quasi in alienum locum irrueret, contineri; feci potestatem, jam tacente Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi videtur nosse. Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo intellectu contineri puto, et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit, ut si illud est cum Deo quod intelligendo sapiens novit, totum quod novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset, subjecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens prorsus cum Deo est, nam et seipsum intelligit sapiens. Quod conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod intelligit Deum; et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo, quod a sapiente intelligitur. Sed hanc ejus partem per quam istis utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem vocamus), fateor me nescire, nec omnino cujusmodi sit suspicari.

6. Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex anima tota constare sapientem; siquidem partem istam qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire, si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. Restat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur. Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus, et jam cohaerens Deo, sapientis etiam nomine digna est, nec quidquam ejus aliud decet appellari sapientem: sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuviae quibus se ille mundavit, et quasi subtraxit in seipsum, ei animae serviunt. Vel si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae serviunt atque subjectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subjecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut haec ei jubeat, easque jam domito atque substrato metas legis imponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa quae jam non sapienti, sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere, nec superbire domino, nec iis ipsis quae ad se pertinent passim atque immoderate uti. Ad illam enim vilissimam partem possunt ea pertinere quae praetereunt. Quibus autem est memoria necessaria, nisi praetereuntibus, et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum, eoque perfruitur qui semper manet, nec exspectatur ut sit, nec metuitur ne desit, sed eo ipso quo vere est, semper est praesens. Curat autem immobilis et in se manens servi sui quodammodo peculium, ut eo tanquam frugi et diligens famulus bene utatur, parceque custodiat.

7. Quam sententiam ejus cum admiratione considerans, recordatus sum idipsum aliquando me breviter illo audiente dixisse. Tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic servo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. Nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se velut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adjutus es, mihi crede, ut hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi videtur vel propter talia, id est, propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? Non enim vel in ipso sensu, ad id quod ante oculos nostros est, in auxilium nobis vocamus memoriam. Sapienti ergo ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est, Deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia quae intellectus videt ac possidet, quid opus est, quaeso, memoria? Mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus; sed ei modo servio, modo pugno ut non serviam, et quasi me audeo asserere in libertatem meam. Et si forte aliquando impero, atque obtemperat mihi, facitque saepe putare quod vicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut ejus sub pedibus miser jaceam. Quamobrem, quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. Nec me, inquam. Sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere, aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege devinctum tenet, relinquet officium beneficia tribuendi quibus potest, et maxime quod ab eo vehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit, ut congrue doceat, minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendaverit, pereat necesse est. Ergo aut officia benevolentiae negabis esse sapientis, aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri: an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem, sed propter suos sibi tamen necessarium commendat servandum illi famulo, ut ille tanquam sobrius, et ex optima domini disciplina, non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos, sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit? Nec omnino huic, inquit, commendari quidquam arbitror a sapiente; siquidem ille semper Deo infixus est, sive tacitus, sive cum hominibus loquens: sed ille servus jam bene institutus diligenter servat quod interdum disputanti domino suggerat, et ei tanquam justissimo gratum faciat officium suum, sub cujus se videt potestate vivere. Et hoc facit non quasi ratiocinando, sed summa illa lege summoque ordine praescribente. Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. De isto vero diligenter quemadmodum sese habeat (non enim parva res est, aut tam parvo sermone contenta) videbimus alias, cum Deus ipse opportunitatem ordine dederit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal