- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT III.---Stultitia an cum Deo sit.
8. Definitum est autem quid sit esse cum Deo. Et cum a me dictum esset, id esse cum Deo quod intelligit Deum, vos etiam plus adjecistis, ut ibi sint etiam illa quae intelliguntur a sapiente. Qua in re multum me movet quomodo subito cum Deo stultitiam collocaveritis. Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest; erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum Deo. Qua conclusione commoti, cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille de cujus adventu ad istam disputationem opportunissimo non nos puto temere gratulatos. Tum Alypius: Deus meliora, inquit! huccine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed irrupta jam quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius vel in futurum prospexero, et a vobis impetravero ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. Nullo modo, inquam, est, Alypi, benevolentiae atque humanitatis tuae vocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice; caetera, ut jam sese habet ordo ille, provenient. Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cujus assertione interim me substituere voluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam Deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod universa quae intelligit sapiens cum Deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum adverte. Dixisti quippe: Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest. Quasi vero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque vitet, sapientis cum nomine non esse censendum. Et dictum est, a sapiente intellecta esse cum Deo. Cum igitur evitandae stultitiae gratia eamdem stultitiam quisque intelligit, nondum est sapiens. Cum autem sapiens fuerit, non inter ea quae ille intelligit stultitia numeranda est. Quamobrem quoniam ea conjuncta sunt Deo, quae jam sapiens intelligit, recte a Deo stultitia secernitur.
9. Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tanquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut mihi ostendat quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. De te enim non facile affirmaverim; me tamen tantum et tam diu detinet, quantum et quam diu a me non intelligitur. Dicturus est ergo ille, te auctore: Ut hoc vos docerem, quando stultus eram ad me venire debuistis; modo autem vos vestri magistri esse poteritis: nam ego jam stultitiam non intelligo. Quod quidem ab eo si audirem, non vererer admonere hominem ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. Ut enim plene stultitiam non intelligo, video tamen nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere, aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit copiosissime stultitiae mala. Nos autem bene nobis providentes, aut audiemus attente hominem nescientem quae loquatur, aut credemus eum id quod non intelligit scire, aut adhuc Deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est quod video posse defendi. Restat igitur, quod non vultis, extremum. Nunquam te, inquit, invidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis quidquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis hujus nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. Quare vel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi; vel, si victi patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc jam tibi cedant, et sint in caeteris cautiores.
10. Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua venia: nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio supervenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter, ut coeperam. Tum Trygetius, Licentio prorsus absente: Quomodo vultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non mihi videtur debere dici intellectus, quo intelligitur ipsa stultitia, quae non intelligendi vel sola vel maxima causa est. Non facile, inquam, recuso istud accipere. Quamvis enim me multum moveat, quod sentit Alypius, quomodo recte possit quisque docere qualis sit res quam non intelligit, quantamque menti afferat perniciem quod mente non videt; nam id utique attendens, quod tu dixisti dicere est veritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia: tamen sensum ipsum considerans corporis, nam et isto ipso anima utitur, et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque collatio, adducor ut dicam neminem posse videre tenebras. Quamobrem, si menti hoc est intelligere, quod sensui videre, et licet quisque oculis apertis, sanis, purisque sit, videre tamen tenebras non potest; non absurde dicitur, intelligi non posse stultitiam: nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec jam illud movebit, quomodo stultitia possit non intellecta vitari. Ut enim oculis tenebras vitamus eo ipso quo nolumus non videre: sic quisquis volet vitare stultitiam, non eam conetur intelligere; sed ea quae possunt intelligi, per hanc se non intelligere doleat; eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intelligit, sed quo alia minus intelligit, sentiat.