CAPUT XIX.---Homo unde brutis praestantior, quomodo possit videre Deum.

Ergo molestum et periculosum est, cum eo unum fieri quod separari potest.

49. Ex multis rebus passim ante jacentibus, deinde in unam formam congregatis, unam facio domum. Melior ego, siquidem ego facio, illa fit: ideo melior quia facio; non dubium est inde me esse meliorem quam domus est. Sed non inde sum melior hirundine, aut apicula; nam et illa nidos affabre struit, et illa favos: sed his melior, quia rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est; numquidnam et aves quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? Imo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo, sed numeros cognoscendo, melior sum. Quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato accommodamus, ut ex ore litterae ac verba prorumpant, nec tamen cogitamus cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis bonus cantator, etiam si musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo? quo quid fieri numerosius potest? Hoc nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. Quando autem melior, et pecoribus praeponendus? Quando novit quod facit. At nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.

50. Quomodo igitur immortalis est ratio, et ego simul et rationale et mortale quiddam esse definior? An ratio non est immortalis? Sed unum ad duo, vel duo ad quatuor, verissima ratio est: nec magis heri fuit ista ratio vera quam hodie; nec magis cras aut post annum erit vera; nec si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. Ista enim semper talis est; mundus autem iste nec heri habuit, nec cras habebit quod habet hodie, nec hodierno ipso die, vel spatio unius horae eodem loco solem habuit: ita cum in eo nihil manet, nihil vel parvo spatio temporis habet eodem modo. Igitur, si immortalis est ratio, et ego qui ista omnia vel discerno vel connecto, ratio sum; illud quo mortale appellor, non est meum. Aut, si anima non id est quod ratio, et tamen ratione utor, et per rationem melior sum; a deteriore ad melius, a mortali ad immortale fugiendum est. Haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur, atque agitat: quae persequi nolo, ne cum ordinem vos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. Gradatim enim se, et ad mores vitamque optimam non jam sola fide, sed certa ratione perducit. Cui numerorum vim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum videbitur et nimis flendum, per suam scientiam versum bene currere citharamque concinere, et suam vitam seque ipsam quae anima est, devium  iter sequi, et dominante sibi libidine, cum turpissimo se vitiorum strepitu dissonare.

51. Cum autem se composuerit et ordinaverit, ac concinnam pulchramque reddiderit, audebit jam Deum videre, atque ipsum fontem unde manat omne verum, ipsumque Patrem Veritatis. Deus magne, qui erunt illi oculi! quam sani, quam decori, quam valentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud quod vident? quid, quaeso? Quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur? Quotidiana verba occurrunt, et sordidata sunt omnia vilissimis rebus. Nihil amplius dicam, nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cujus imitatione pulchra, cujus comparatione foeda sunt caetera. Hanc quisquis viderit (videbit autem qui bene vivit, bene orat, bene studet), quando eum movebit cur alius optans habere filios non habeat, alius abundantes exponat, alius oderit nascituros, diligat alius natos: quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud Deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri, et tamen non frustra Deum rogari? Postremo, quando justum virum movebunt aut ulla onera, aut ulla pericula, aut ulla fastidia, aut ulla blandimenta fortunae? In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci, sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est; et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit: in illo vero mundo intelligibili, quamlibet partem, tanquam totum, pulchram esse atque perfectam . Dicentur ista latius, si vestra studia sive memoratum istum a nobis, sive alium fortasse breviorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint, atque omnino graviter constanterque tenuerint.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal