- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XX.---Epilogus hortans ad bonam vitam.
52. Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit: bene autem viventes facillime exaudiet (1 Retract., c. 3, n. 3). Oremus ergo, non ut nobis divitiae, vel honores, vel hujusmodi res fluxae atque nutantes, et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant, quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, injungimus; cujus precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod te promerente concupivimus, eadem te petente adepturos. Jam vero te, Alypi, quid horter? quid moneam? Qui propterea nimius non es, quia talia quantumvis amare, fortasse semper parum, nimium vero nunquam recte dici potest.
53. Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum virorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis videbatur, et quotidiana consideratione, et ista praesenti quae in te nobis est admiratione, non solum dubiam non habeamus, verum etiam, si necesse sit, de illa jurare possimus. Quid enim? nobis nonne illa venerabilis ac prope divina, quae jure et habita est et probata Pythagorae disciplina, abs te hodie nostris etiam pene oculis reserata est (Lib. 1 Retract., cap. 3, n. 3)? Cum et vitae regulas, et scientiae non tam itinera quam ipsos campos, ac liquida aequora, et quod illi viro magnae venerationi fuit, ipsa etiam sacraria veritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breviter, et ita plene significasti, ut quamvis suspicemur, et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque impudentia nos putemus, si amplius quidquam flagitandum abs te arbitremur.
54. Accipio ista, inquam, libenter. Neque enim me tam verba tua, quae vera non sunt, quam verus in verbis animus delectat atque excitat. Et bene quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi succenseant. Quis enim amantis errori in judicando non benevolentissime ignoscat? Quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo divino ordine occulto tibi in mentem venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo viro (si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamvis Varroni quis non credat?) mirari et pene quotidianis, ut scis, efferre laudibus soleo (Ibid.), quod regendae reipublicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat jam doctis, jam perfectis, jam sapientibus, jam beatis. Tantos ibi enim fluctus videbat, ut eis nollet committere nisi virum qui et in regendo pene divine scopulos evitaret, et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente verissime dici potest, Ille velut pelagi rupes immota, resistit; et caetera quae luculentis in hanc sententiam versibus dicta sunt (Aeneid., lib. 7, vers. 585-589). Hic finis disputationis factus est, laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum jam nocturnum lumen fuisset illatum.