- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XVII.---Arduas quaestiones ne attingant non instructi disciplinis.
45. Quod vero ex illis ad id quod quaerimus opus est, ne te, quaeso, mater, haec velut rerum immensa quaedam silva deterreat. Etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, vi potentissima , cognitione autem multis quidem ardua; tibi tamen, cujus ingenium quotidie mihi novum est, et cujus animum vel aetate vel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis, et a magna labe corporis emergentem, in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque viventibus. Si enim dicam te facile ad eum sermonem perventuram, qui locutionis et linguae vitio careat, profecto mentiar. Me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis verborum sonis Itali exagitant; et a me vicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. Aliud est enim esse arte, aliud gente securum. Soloecismos autem quos dicimus, fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit qui mihi nonnulla hujusmodi vitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuaserit. Barbarismorum autem genus nostris temporibus tale compertum est, ut et ipsa ejus oratio barbara videatur, qua Roma servata est. Sed tu, contemptis istis vel puerilibus rebus, vel ad te non pertinentibus, ita grammaticae pene divinam vim naturamque cognoscis, ut ejus animam tenuisse, corpus reliquisse disertis videaris.
46. Hoc etiam de caeteris hujusmodi artibus dixerim: quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo, quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam venerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias; deinde ut in hac vita atque moribus constanter vigilanterque permaneas. De rebus autem obscurissimis, et tamen divinis, quomodo Deus et nihil mali faciat, et sit omnipotens, et tanta mala fiant; et cui bono mundum fecerit, qui non erat indigus; et utrum semper fuerit malum, an tempore coeperit; et, si semper fuit, utrum sub conditione Dei fuerit: et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum divino ordine dominaretur ; si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo antequam esset, potestate Dei malum tenebatur; et quid opus erat mundum fabricari, quo malum quod jam Dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur; si autem fuit tempus quo sub Dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat. In Deo enim novum exstitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. Si autem importunum fuisse, et quasi improbum malum Deo dicimus, quod nonnulli existimant, jam nemo doctus risum tenebit, nemo non succensebit indoctus. Quid enim potuit Deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit: si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est Deum violabilem credere; nec ita saltem, ut vel virtute providerit, ne sua substantia violaretur. Namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter ejus et Dei substantiam nihil velint omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod Deus eum non fabricarit: ergo de his atque hujusmodi rebus, aut ordine illo eruditionis, aut nullo modo quidquam requirendum est