- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XVI.---Disciplinae liberales efferunt intellectum ad divina.
44. Quibus si quisque non cesserit, et omnia quae per tot disciplinas late varieque diffusa sunt, ad unum quoddam simplex verum certumque redegerit; eruditi nomine dignissimus, non temere jam quaerit illa divina, non jam credenda solum, verum etiam contemplanda, intelligenda atque retinenda. Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel jam ista fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore; quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aevum; quid sit nec in loco esse, nec nusquam ; et quid sit praeter tempus, et semper; quid sit et nusquam esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse: quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest: facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles comprehenderit. Porro istos comprehendet, qui et ingenio valens, et privilegio aetatis aut cujuslibet felicitatis otiosus, et studio vehementer incensus, memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. Cum enim artes illae omnes liberales, partim ad usum vitae, partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur; usum earum assequi difficillimum est, nisi ei qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus, instantissime atque constantissime operam dederit.