CAPUT XV.---Geometria et Astronomia.

42. Hinc est profecta in oculorum opes, et terram coelumque collustrans, sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere, et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros; quaesivitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas, vel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intelligentia contineret. Longe deteriorem invenit, et nulla ex parte quod viderent oculi cum eo quod mens cerneret, comparandum. Haec quoque distincta et disposita, in disciplinam redegit, appellavitque geometriam. Motus eam coeli multum movebat, et ad se diligenter considerandum invitabat. Etiam ibi per constantissimas temporum vices, per astrorum ratos definitosque cursus, per intervallorum spatia moderata, intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari. Quae similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens, astrologiam genuit; magnum religiosis argumentum, tormentumque curiosis.

43. In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in seipsa cogitando atque volvendo intuebatur verissimas: in his autem quae sentiuntur, umbras earum potius atque vestigia recolebat.  Hic se multum erexit, multumque praesumpsit; ausa est  immortalem animam comprobare. Tractavit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse; et quidquid posset, numeris posse. Movit eam quoddam miraculum, et suspicari coepit seipsam fortasse numerum esse eum ipsum quo cuncta numerarentur; aut si id non esset, ibi tamen eum esse quo pervenire satageret. Hunc vero totis viribus comprehendit, qui jam universae veritatis index futurus, ille cujus mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat (Lib. 3, Contra Acad., cap. 5, n. 11). Imagines enim falsae rerum earum quas numeramus, ab illo occultissimo quo numeramus defluentes, in sese rapiunt cogitationem, et saepe illum cum jam tenetur, elabi faciunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal