CAPUT XIV.---Musica et poetica. Triplex sonus. Versus unde. Rhythmus.

39. Hinc se illa ratio ad ipsarum rerum divinarum beatissimam contemplationem rapere  voluit. Sed ne de alto caderet, quaesivit gradus, atque ipsa sibi viam per suas possessiones ordinemque molita est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; impediebatur a sensibus. Itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui veritatem sese habere clamantes, festinantem ad alia pergere, importuno strepitu revocabant. Et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa verba sua esse, quibus jam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima secernendi cito vidit quid inter sonum et id cujus signum esset, distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium judicium pertinere, quam sonum, eumque esse triplicem; aut in voce animantis, aut in eo quod flatus in organis faceret, aut in eo quod pulsu ederetur. Ad primum pertinere tragoedos vel comoedos, vel choros cujuscemodi, atque omnes omnino qui voce propria canerent: secundum tibiis et similibus instrumentis deputari: tertio dari citharas, lyras, cymbala, atque omne quod percutiendo canorum esset.

40. Videbat autem hanc materiam esse vilissimam, nisi certa dimensione temporum, et acuminis gravitatisque moderata varietate soni figurarentur. Recognovit hinc esse illa semina quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione versaret, pedes et accentus vocaverat. Et quia in ipsis verbis brevitates  et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, tentavit pedes illos in ordines certos disponere atque conjungere; et in eo primo sensum ipsum secuta, moderatos impressit articulos, quae et caesa et membra nominavit. Et ne longius pedum cursus provolveretur, quam ejus judicium posset sustinere, modum statuit unde reverteretur, et ab eo ipso versum vocavit. Quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notavit: qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. Sic ab ea poetae geniti sunt: in quibus cum videret non solum sonorum, sed etiam verborum rerumque magna momenta, plurimum eos honoravit, eisque tribuit quorum vellent rationabilium mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, judices in eos grammaticos esse permisit.

41. In hoc igitur quarto gradu, sive in rhythmis, sive in ipsa modulatione intelligebat regnare numeros, totumque perficere: inspexit diligentissime cujusmodi essent; reperiebat divinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. Et jam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea vocum materia decolorari. Et quoniam illud quod mens videt, semper est praesens, et immortale approbatur, cujus generis numeri apparebant; sonus autem quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, imprimiturque memoriae; rationabili mendacio jam poetis favente ratione (quaerendumne quid propagini similiter inesset?), Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen invenit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal