- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XI.---Ratio quid, et hujus in sensibilibus vestigia. Ut differunt rationale et rationabile.
30. Ratio est mentis motio, ea quae discuntur distinguendi et connectendi potens: qua duce uti ad Deum intelligendum, vel ipsam quae aut in nobis, aut usquequaque est animam, rarissimum omnino genus hominum potest; non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso, redire in semetipsum cuique difficile est. Itaque, cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio, et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum videtur, sed tamen se ita res habet. Satis est hoc dixisse in praesentia: nam si vobis rem tantam sicut intelligenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam arrogans, si vel me illam jam percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res quae nobis notae videntur procedere, indagemus eam, si possumus interim, prout susceptus sermo desiderat.
31. Ac primum videamus ubi hoc verbum, quod ratio vocatur, frequentari solet; nam illud nos movere maxime debet, quod ipse homo a veteribus sapientibus ita definitus est: Homo est animal rationale mortale. Hic genere posito quod animal dictum est, videmus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset, et unde fugiendum. Nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est; ita regressus esse in rationem debet. Uno verbo a bestiis, quod rationale; et alio a divinis separatur, quod mortale dicitur. Illud igitur nisi tenuerit, bestia erit: hinc nisi se averterit, divina non erit. Sed quoniam solent doctissimi viri quid inter rationale et rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est, ad id quod instituimus, negligendum: nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur vel uti posset; rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. Itaque has balneas rationabiles possumus dicere, nostrumque sermonem; rationales autem vel illum qui has fecit, vel nos qui loquimur. Ergo procedit ratio ab anima rationali, scilicet in ea quae vel fiunt rationabilia, vel dicuntur.
32. Duo ergo video, in quibus potentia visque rationis possit ipsis etiam sensibus admoveri: opera hominum quae videntur, et verba quae audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate: uno qui oculorum est, altero qui aurium. Itaque, cum aliquid videmus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere. Itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere quod rationabiliter sonat. Nemo autem non rideatur, si dixerit, Rationabiliter olet; aut, rationabiliter sapit; aut, rationabiliter molle est; nisi forte in iis quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent vel saperent vel ferverent, vel quid aliud. Ut si quis locum, unde gravibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere, causam intuens quare sit factum; aut poculum quod medicus confecerit, rationabiliter amarum esse vel dulce; aut quod temperari languido solium jusserit, calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus, et rosam naribus admovens, audet ita dicere. Quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam ut olfaceret jusserit. Tunc enim praeceptum vel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur; nec propterea, quia naturalis ille odor est. Nam, quamvis a coquo pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere: rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit, sed praesenti satisfiat voluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. Si enim quaeratur de illo cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur propter quod ita est, id est morbi genus, quod jam non in illo sensu est, sed aliter sese habet in corpore. Si autem rogetur liguriens aliquid, gulae stimulo concitatus, cur ita dulce sit, et respondeat, Quia libet; aut, quia delector; nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria, et illud quod mandit, ob hoc ita confectum sit.
33. Tenemus, quantum investigare potuimus, quaedam vestigia rationis in sensibus; et quod ad visum atque auditum pertinet, in ipsa etiam voluptate. Alii vero sensus non in voluptate sua , sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere: id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. Sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet. Quod vero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus, cantumque numerosum rationabiliter esse compositum; suavitas vocatur proprio jam nomine. Sed neque in pulchris rebus cum nos color illicit, neque in aurium suavitate cum pulsa chorda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. Restat ergo ut in istorum sensuum voluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio.
34. Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes, non possumus non offendi quod unum ostium videmus in latere, alterum prope in medio, nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis, nulla cogente necessitate, iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui velut quamdam videtur injuriam. Quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus, paribus intervallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes, quamque in se animum rapit, manifesta res est, nec multis verbis vobis aperienda. Unde ipsi architecti jam suo verbo rationem istam vocant; et partes discorditer collocatas, dicunt non habere rationem. Quod late patet, ac pene in omnes artes operaque humana diffunditur. Jam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad voluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius hujus suavitatis opificem? Sed histrione saltante, cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamvis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat, excepta sensuum voluptate. Non enim, si pennatam Venerem faciat, et Cupidinem palliatum, quamvis id mira membrorum motione atque collocatione depingat, oculos videtur offendere; sed per oculos animum, cui rerum signa illa monstrantur: nam oculi offenderentur, si non pulchre moveretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso quod mixta est corpori, percipit voluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per sensum: nam sensum mulcet pulcher motus; per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius advertitur: nam quidquid jucunde sonat, illud libet, atque ipsum auditum illicit ; quod autem per eumdem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium, sed ad solam mentem refertur. Itaque cum audimus illos versus: Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet; (Virg., Georg. lib. 2, vers. 480, 481.) aliter metra laudamus, aliterque sententiam: nec sub eodem intellectu dicimus, Rationabiliter sonat; et, rationabiliter dictum est.