- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Omnia divina providentia regi.
- CAPUT II.---Dedicat hoc opus Zenobio.
- CAPUT III.---Occasio disputationis.
- CAPUT IV.---Nihil omnino sine causa fieri.
- CAPUT V.---Ordine cuncta Deus administrat.
- CAPUT VI.---Ordo omnia complectitur.
- CAPUT VII.---Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.
- CAPUT VIII.---Licentius philosophiae amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.
- CAPUT IX.---Ordo dux ad Deum.
- CAPUT X.---Ordo quid. Ut coercendi aemulationis et inanis jactantiae motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.
- CAPUT XI.---Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.
CAPUT XII.---Disciplinarum omnium excogitatrix ratio. Occasio vocabulorum. Occasio litterarum. Occasio numerorum. Occasio discretionis litterarum, syllabarum et verborum. Occasio historiae.
35. Ergo jam tria genera sunt rerum in quibus illud rationabile apparet. Unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in dicendo , tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere facere; secundum, recte docere; ultimum, beate contemplari. In moribus est illud superius; haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. Namque illud quod in nobis est rationale, id est, quod ratione utitur, et rationabilia vel facit vel sequitur, quia naturali quodam vinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis, nec homini homo firmissime sociari posset, nisi colloquerentur, atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, vidit esse imponenda rebus vocabula, id est significantes quosdam sonos; ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. Sed audiri absentium verba non poterant: ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis, atque discretis. Nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere videretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est. Quibus duobus repertis, nata est illa librariorum et calculonum professio , velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem vocat: graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo.
36. Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur, et quos litteris jam signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices, faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum; extremos autem qui nisi adjunctis sibi primis erumpere non valerent. Itaque litteras hoc ordine quo expositae sunt, vocales, semivocales et mutas nominavit. Deinde syllabas notavit: deinde verba in octo genera formasque digesta sunt; omnisque illorum motus, integritas, junctura, perite subtiliterque distincta sunt. Inde jam numerorum et dimensionis non immemor, adjecit animum in ipsas vocum et syllabarum varias moras; atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse comperit, quibus longae brevesque syllabae tenderentur. Notavit etiam ista, et in regulas certas disposuit.
37. Poterat jam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est ut quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. Itaque unum quidem nomen, sed res infinita, multiplex, curarum plenior quam jucunditatis aut veritatis, huic disciplinae accessit historia, non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. Quis enim ferat imperitum videri hominem qui volasse Daedalum non audierit; mendacem illum qui finxerit , stultum qui crediderit, impudentem qui interrogaverit, non videri? aut in quo nostros familiares graviter miserari soleo, qui si non responderint quid vocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae; cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, vanos et ineptos, nec curiosos audeant appellare?