CAPUT X.---Vitae praecepta pauci assequuntur.

28. Hic Alypius: Permagna, inquit, vitae imago abs te ante oculos nostros, cum plene, tum breviter constituta est; cui quamvis quotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum nos, verum etiam cunctos homines jam pervenire, et eidem inhaerere cuperem, ut haec sicuti auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. Nam nescio quomodo, quod utinam vel a nobis procul absit, animus humanus dum haec audiendo, coelestia, divina ac prorsus vera esse proclamet, in appetendo aliter se gerit; ut mihi verissimum videatur aut divinos homines, aut non sine divina ope sic vivere. Cui ego: Haec praecepta vivendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamvis hic meis verbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inventa esse optime scis. His enim magnorum hominum et pene divinorum libri plenissimi sunt: quod non propter te dicendum mihi putavi, sed propter istos adolescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam jure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere, nisi docenti, rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos, etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti aviditate, tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla causa mentiendi, aut saltem occasio: nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto, et ii adsunt qui utrumque noverunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.

29. Bonos autem viros, deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est: sed multi penitus latent te. Item multorum non latentium, ea ipsa quae mira sunt, latent: in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest, et plerumque dum congruere vult vitiosorum hominum colloquiis, ea dicit quae aut probare aut appetere videatur. Multa etiam facit non libenter, propter aut vitandum odium hominum, aut ineptiam fugiendam; quod nos audientes  aut videntes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat. Eoque fit ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi, et eos sui familiares noverunt. Quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas velim. Nam error iste non minima hac causa nititur , quod non pauci se subito ad bonam vitam mirandamque convertunt; et donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis istos adolescentes, qui antea noverat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias voluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo: nam et illud divinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per universos populos agit. Sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus; et quoniam de auctoritate satis dictum est, videamus quid sibi ratio velit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal