CAPUT. VII.---Quomodo ordo fuerit cum malum non esset.

20. Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima, et diutius diligentiusque tractanda, impediat in praesentia propositum nostrum. Sed illud videamus, quoniam definitum est a nobis quid sit esse cum Deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine Deo, quamvis jam manifestum esse arbitror. Nam credo videri tibi eos qui cum Deo non sunt, esse sine Deo. Si possent, inquit, mihi verba suppetere, dicerem fortasse quod tibi non displiceret.  Sed peto perferas infantiam meam, resque ipsas, ut te decet, veloci mente praeripias. Nam isti nec cum Deo mihi videntur esse, et a Deo tamen haberi. Itaque non possum eos sine Deo esse dicere, quos Deus habet. Cum Deo item non dico, quia ipsi non habent Deum. Siquidem Deum habere, jam inter nos pridem in sermone illo quem die natali tuo jucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam Deo perfrui (De Beata Vita, n. 34). Sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine Deo sit, nec cum Deo.

21. Non te moveant ista, inquam. Nam ubi res convenit, quis non verba contemnat? Quare jam ad illam tandem ordinis definitionem redeamus. Nam ordinem esse dixisti quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil praeter ordinem posse inveniri. Manet, inquit, sententia mea: sed jam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi confitemur. Optime, inquam; prorsus oculum in mentem injecisti. Sed ut vidisti quid essem dicturus, ita peto videas quid respondendum sit. Atque ille nutans capite atque humeris, Turbamur, inquit: et huic forte quaestioni mater supervenerat. Atque ille post aliquantulum silentium petiit ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur. Cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animadverterat (Cap. 4, n. 11). Tum ego: Quid, inquam, vel cur tibi repetam? Actum, aiunt, ne agas. Quare moneo potius ut ea quae supra dicta sunt, vel legere cures, si audire nequivisti. Quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli, diuque ita esse te pertuli, ut neque illa impedirem quae tecum intentus remotusque a nobis, pro te agebas, et ea persequerer quae te amittere stilus iste non sineret.

22. Nunc illud quaero, quod nondum discutere diligenti ratione tentavimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse justitiam Dei, quae separat inter bonos et malos, et sua cuique tribuit (Supra, lib. 1, c. 7, n. 19). Nam nulla est, quantum sentio, manifestior justitiae definitio: itaque respondeas velim, utrum tibi videatur aliquando Deum non fuisse justum. Nunquam, inquit. Si ergo semper, inquam, Deus justus, semper bonum et malum fuerunt. Prorsus, inquit mater, nihil aliud video quod sequatur. Non enim judicium Dei fuit ullum quando malum non fuit; nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest videri justus fuisse. Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes, inquit, semper malum fuisse. Non audeo, inquit illa, hoc dicere. Quid ergo dicemus, inquam? Si Deus ideo justus est, quia judicat inter bonos et malos, quando non erat malum non erat justus. Hic illis tacentibus animadverti Trygetium respondere velle, atque permisi. At ille: Prorsus, inquit, erat Deus justus. Poterat enim bonum malumque secernere, si exstitisset, et eo ipso quo poterat, justus erat. Non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter investigasse conjurationem Catilinae,  temperanter nullo corruptum fuisse praemio quo parceret malis, juste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, invidiae, non in eo fuissent virtutes istae, nisi Catilina reipublicae tantam perniciem comparasset. Virtus enim per seipsam, non per aliquod hujusmodi opus consideranda est, et in homine; quanto magis in Deo? si tamen in angustiis rerum atque verborum componere illis ista quoquo modo permittitur. Nam, ut intelligamus quia Deus semper justus fuit, quando exstitit malum quod a bono sejungeret, nihil distulit sua cuique tribuere: non enim tunc ei erat discenda justitia; sed tunc ea utendum, quam semper habuit.

23. Quod cum et Licentius et mater in tanta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? Ubi est quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? Quod enim factum est ut malum nasceretur, non utique Dei ordine factum est; sed cum esset natum, Dei ordine inclusum est. Et ille admirans ac moleste ferens quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si postquam malum ortum est, ordo esse coepit. Sed semper erat ordo apud Deum: et aut semper fuit nihil quod dicitur malum; aut si aliquando invenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est, aut ex bono est, nunquam aliquid sine ordine fuit, nec erit aliquando. Quamvis et nescio quid potius occurrit; sed illa consuetudine oblivionis elapsum est: quod credo ordine contigisse pro merito vel gradu vel ordine vitae . Nescio quomodo mihi, inquit, effugit, quam nunc sperno sententiam: non enim debui dicere postquam malum natum est, coepisse ordinem: sed ut illa justitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud Deum; sed ad usum  non venisse, nisi postquam mala esse coeperunt. Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime vis, inconcussum manet: nam sive apud Deum fuit ordo, sive ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri; quod causam tuam debilitat ac detruncat: si autem non concedis, incipit Dei ordine natum malum videri, et malorum auctorem Deum fateberis; quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. Quod cum sive non intelligenti, sive dissimulanti se intellexisse, versarem saepius et revolverem, nihil habuit quod diceret, et se silentio dedit. Tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter Dei ordinem fieri, quia ipsum malum quod natum est, nullo modo Dei ordine natum est; sed illa justitia id inordinatum esse non sivit, et in sibi meritum ordinem redegit et compulit.

24. Hic ego cum omnes cernerem studiosissime, ac pro suis quemque viribus Deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur: Oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quanquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur, nihil praeter divinum ordinem fieri: tamen si quempiam ludimagistrum audiremus, conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset; non dico ridendum tanquam stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum judicium fugiunt, facere nemo ambigit: et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse perversa, non esse praeter divinum ordinem, alta quaedam et a multitudinis vel suspicione remotissima disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal