CAPUT VIII.---Traduntur primum adolescentibus praecepta vitae, tum ordo eruditionis.

25. Haec autem disciplina ipsa Dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens, in sapientes animas quasi transcribitur; ut tanto se sciant vivere melius, tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intelligendo, et vivendo custodiunt diligentius. Haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi jubet; cujus una pars vitae, altera eruditionis est. Adolescentibus ergo studiosis ejus ita vivendum est, ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, invidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant. Amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum venenum esse credant. Nihil enerviter faciant, nihil audaciter. In peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel ita frenent, ut sit pulsae similis. Neminem oderint. Nulla vitia non curare velint. Magnopere observent cum vindicant, ne nimium sit: cum ignoscunt, ne parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius: nihil indulgeant quod vertat in pejus. Suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. Ita serviant, ut eis dominari pudeat: ita dominentur, ut eis servire delectet. In alienorum autem peccatis molesti non sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. In omni vero contractu atque conversatione cum hominibus, satis est servare unum hoc vulgare proverbium: Nemini faciant quod pati nolunt. Rempublicam nolint administrare, nisi perfecti. Perfici autem vel intra aetatem senatoriam festinent, vel certe intra juventutem. Sed quisquis sero in ista se converterit, non arbitretur nihil sibi esse  praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate servabit. In omni autem vita, loco, tempore, amicos aut habeant, aut habere instent. Obsequantur dignis etiam non hoc exspectantibus. Superbos minus curent, minime sint . Apte congruenterque vivant. Deum colant, cogitent quaerant, fide, spe, charitate subnixi. Optent tranquillitatem, atque certum cursum studiis suis, omniumque sociorum; et sibi quibusque possunt, mentem bonam pacatamque vitam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal