CAPUT VI.---Mens sapientis immobilis.

18. Sed illud me movet, quomodo cum iste sapiens quamdiu inter homines vivit, in corpore esse non negetur; quo pacto fiat ut ejus corpore huc atque illuc vagante, mens immobilis maneat. Isto enim modo potes dicere, cum movetur navis, homines qui in ea sunt non moveri, quamvis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim si sola eam  cogitatione regerent, facerentque ire quo vellent; tamen, cum ea moveretur, non possent illi qui ibidem constituti sunt non moveri. Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. Neque hoc ego dico, inquam: sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet; et tamen, quamvis quo velit ire equum agat, equo moto moveatur necesse est. Potest, inquit, sedere ipse immobilis. Cogis nos, inquam, definire quid sit moveri: quod si potes, facias volo. Prorsus, inquit, maneat, quaeso, beneficium tuum; nam manet postulatio mea: et ne me rursus interroges, utrum mihi definire placeat; quando id facere potuero, ipse profitebor. Quae cum dicta essent, puer de domo cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos, et horam prandii esse nuntiavit. Tum ego: Quid sit, inquam, moveri, non definire nos puer iste, sed ipsis oculis cogit ostendere. Eamus igitur, et de isto loco in alium locum transeamus: nam nihil est aliud, nisi fallor, moveri. Hic cum arrisissent, discessimus.

19. At ubi refecimus corpora, quoniam coelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo, inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum? Concedo, inquit. Concedis ergo, inquam, neminem in eo loco esse in quo non fuerat, et motum non fuisse? Non intelligo, inquit. Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum, et nunc in alio est, motum esse concedis? Assentiebatur. Ergo, inquam, posset alicujus sapientis vivum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? Posset, inquit. Etiamne, inquam, si nobiscum colloqueretur, et nos aliquid doceret? Etiamsi, inquit, nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse, sed secum. Non igitur in corpore, inquam? Non, inquit. Cui ego: Corpus illud quod careret animo, nonne mortuum fatereris, cum ego vivum proposuerim? Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus hominis vivum esse non posse video, si animus in eo non sit; et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non ejus animum esse cum Deo. Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. Fortasse enim quia ubique Deus est, quoquo ierit sapiens, invenit Deum cum quo esse possit. Ita fit ut possimus et non negare illum de loco in locum transire, quod est moveri; et tamen semper esse cum Deo. Fateor, inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis impositum est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal