CAPUT V.---Quomodo medendum errori credentium res nullo ordine geri.

Magnae et hic debentur ordini gratiae. Mentientes conclusiones, aut irrepentes paulatim, vel minuendo, vel addendo in assensionem falsitatis, quis non metuat? quis non oderit? Saepe tamen in disputationibus, certis et suis sedibus collocatae tantum valent, ut nescio quomodo per eas dulcescat ipsa deceptio. Nonne hic quo que ordo ipse laudabitur?

14. Jam in musica, in geometria, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut si quis quasi ejus fontem atque ipsum penetrale videre desideret, aut in his inveniat, aut per haec eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur (nam nihil ibi quam nimium formidandum est), talem philosophiae militem nutrit vel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, qua vult evolet atque perveniat, multosque perducat. Unde jam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat, cunctaque discernat, ut nullo modo eum moveat cur alius optet liberos habere, nec habeat; alius nimia uxoris fecunditate torqueatur: egeat ille pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est; eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator: ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat; vix toto die lacrymans mendicus nummum impetret: alium honor extollat indignum; lucidi mores abscondantur in turba.

15. Haec et alia in hominum vita, cogunt homines plerumque impie credere, nullo nos ordine divinae providentiae gubernari. Alii autem pii et boni atque splendido ingenio praediti, qui neque nos deseri a summo Deo possunt in animum inducere, et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem vident, volentes  sibi nudari abditissimas causas, errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur . Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent, et item semper Getulia nostra misera sitiat; quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? Ego autem, si quid meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos (I Retractat., cap. 3, n. 2). Aliter quippe ista sic intelligi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem aut pigriores sunt, aut aliis negotiis praeoccupati, aut jam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent; quo  illos vinculo ad sese trabat, atque ab his horrendis et involutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.

16. Duplex enim est via quam sequimur, cum rerum nos obscuritas movet; aut rationem, aut certe auctoritatem. Philosophia rationem promittit, et vix paucissimos liberat: quos tamen non modo non contemnere illa mysteria, sed sola intelligere, ut intelligenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet negotium, quae vera, et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut doceat quod sit omnium rerum principium sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manaverit: quem unum Deum omnipotentem eumque  tripotentem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, docent veneranda mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant; nec confuse, ut quidam; nec contumeliose, ut multi praedicant. Quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus, tantus propter nos Deus assumere atque agere dignatus est, quanto videtur vilius, tanto est clementia plenius, et a quadam ingeniosorum superbia longe lateque remotius.

17. Anima vero unde originem ducat, quidve hic agat, quantum distet a Deo, quid habeat proprium quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur, et quomodo immortalis probetur; quam magni putatis esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi: de quo breviter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me accipiatis volo: si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet irruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondistis, et miror unde sit, et cogor agnoscere. Videamus tamen quousque progredi vestra latens possit intentio. Jam nobis Licentii etiam verba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus, alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista, non aliter quam eos qui non adsunt familiares nostros, credam esse lecturum. Sed redi ad nos, quaeso, Licenti, atque hic totus fac ut adsis; tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est quid sit esse cum Deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem, me, quantum assequi valeo, docere voluisti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal