CAPUT XVI.

23. «Denique,» inquis, «membra illic animae describuntur, ut vere sit corpus:» et vis, «per oculum totum caput intelligi,» quia dictus est levasse oculos suos; «per linguam fauces, per digitum manum,» quia dictum est, Mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. Tamen ne per membrorum nomina de Deo tibi corporeo praescribatur, dicis «per haec incorporeas intelligendas esse virtutes:» quia Deum rectissime defendis non esse corporeum. Quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de Creatore, tropice atque translate? Pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non Creator, sed creatura, id est, homo dicit, Si assumpsero pennas meas sicut columba (Psal. CXXXVIII, 9). Porro autem, si propterea linguam habebat dives ille corpoream quoniam dixit, Refrigeret linguam meam: in nobis quoque adhuc in carne viventibus, manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est, Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Puto etiam non tibi videri, vel esse creaturam , vel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? An non audis in Psalmo, Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII, 4)?

24. Quod vero «illum Abrahae sinum» existimas «esse corporeum, et per ipsum» asseris «totum corpus ejus agnosci,» vereor ne in re tanta joculariter atque irridenter, non serio graviterque agere credaris. Neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, imo, ut secundum te loquar, «ferre tot corpora bene meritorum, quot illuc Angeli sicut Lazarum perferunt.» Nisi opinaris fortasse illam unam animam solam, ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si non jocaris, et errare pueriliter non vis, sinum Abrahae intellige, remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahae dictum (Luc. XVI, 19-31), non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus (Gen. XVII, 4, 5), quibus est ad imitandum fidei principatu  propositus: sicut Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, se Deus vocari voluit (Exod. III, 6), cum sit innumerabilium Deus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal