CAPUT XV.
21. Sed inquis, «Si anima caret corpore, quid est quod apud inferos dives ille cognoscit? Certe,» inquis, «noverat jam Lazarum, non noverat Abraham (Luc. XVI, 19-31): unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae provenit agnitio? Haec dicens, si agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma; ut noveris te ipsum, credo quod assidue speculum attendis, ne si fueris oblitus faciem tuam, non te possis agnoscere. Rogo te, quem magis hominum novit homo quam se ipsum, et cujus minus potest faciem videre quam suam? Quis autem potest cognoscere Deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas; si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio provenire, id est, si corpora possunt sola cognosci? Quis autem christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans, animum in verba divina tam negligenter intendat, ut dicat, «Si incorporea est anima, necesse est careat forma?» Oblitus es, te formam legisse doctrinae (Rom. VI, 17)? Ergo corporea est forma doctrinae. Oblitus es scriptum esse de Christo Jesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in forma Dei erat (Philipp. II, 6)? Quomodo ergo dicis, «Si incorporea est anima, necesse est careat forma;» cum audias formam Dei, quem non esse corporeum confiteris; et ita loqueris tanquam forma nisi in corporibus esse non possit?
22. Dicis etiam, «Cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma; et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum.» Hinc volens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit, Pater Abraham. Jam diximus, etiam ubi corpus nullum est, esse formam. Si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora; numera ista nomina, quaeso te: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 22, 23): et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, vel sic agnoscas, ut aliqua lineamenta corporum videas. Ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem charitas habeat; quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi videri non potest. «Cujus auxilium imploratum est,» inquis, «corporeus utique visus est atque formatus.» Audiant te homines, et Dei nemo imploret auxilium, quia nemo eum potest videre corporeum.