CAPUT XIII.

19. Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam velis esse, non video. Si enim propterea spiritus non est, quia distincte Apostolus nominavit spiritum dicens, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess. V, 23); eadem causa est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominavit et corpus. Si autem affirmas quod et anima corpus sit, quamvis distincte corpore nominato, permitte ut etiam spiritus sit, quamvis distincte spiritu nominato. Multo enim magis tibi debet videri anima spiritus esse quam corpus; quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae animam corpusque esse non dicis. Quo igitur pacto corpus est anima, cum ejus et corporis sit diversa natura; et spiritus non est anima, cum ejus et spiritus sit una eademqne natura? Quid, quod ista tua ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? Alioquin si spiritus corpus non est, et anima corpus est; non sunt spiritus et anima unius ejusdemque substantiae. Tu autem utrumque, quamvis duo quaedam sentias, unam fateris habere substantiam. Ergo et spiritus corpus est, si anima corpus est: neque enim aliter possunt unius ejusdemque esse naturae. Proinde secundum te, illud quod ait Apostolus, Spiritus vester, et anima, et corpus: tria sunt corpora; sed ex his duo, anima et spiritus unius naturae sunt corpora; corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diversae naturae est . Et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quorum unum diversae, duo vero sunt unius ejusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res atque una substantia. Ista cum asseras, non vis tamen ut duae res unius ejusdemque substantiae, id est, anima et spiritus habeant unum spiritus nomen: cum duae res non unius ejusdemque, sed imparis diversaeque substantiae, id est, anima et corpus habeant unum, sicut  putas, corporis nomen.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal