CAPUT XII.

17. Nunc jam, quantum Dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens, meum nomen iterasti, atque dixisti: «Non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eamdem spiritum esse permittimus.» Prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit, disputemus. Deinde utrum etiam ipsa secundum Scripturas nostras dicatur spiritus; quamvis etiam proprie spiritus nuncupetur, non universa, sed aliquid ejus. Ac primum scire vellem, corpus quid esse definias. Si enim non est corpus, nisi quod membris carnalibus constat; nec terra erit corpus, nec coelum, nec lapis, nec aqua, nec sidera, nec si quid hujusmodi est. Si autem corpus est quidquid majoribus et minoribus suis partibus majora et minora spatia locorum obtinentibus constat; corpora sunt etiam ista quae commemoravi: corpus est aer, corpus est lux ista visibilis, et omnia sicut dicit Apostolus, corpora coelestia, et corpora terrestria (I Cor. XV, 40).

18. Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. Verumtamen tu, unde tibi maxime gratulor, Deum corpus non esse confirmas. Sed me rursus sollicitum facis, ubi dicis: «Si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis, aeriae futilisque substantiae .» His enim tuis verbis videris credere, omne quod caret corpore, inanis esse substantiae. Quod si ita est, quomodo Deum audes dicere carere corpore, nec times ne sequatur inanis eum esse substantiae? Porro si et corpore caret Deus, quod jam confessus es; et eum inanis esse substantiae, absit ut dicas: non ergo inanis substantiae est, quidquid corpore caret. Et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens ut eam velit videri inanis futilisque substantiae: quia et Deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. Vide autem quantum intersit inter id quod dico, et quod tu me existimas dicere. Ego enim nec aeriae substantiae animam dico; alioquin corpus esse confiteor. Aer quippe corpus est, secundum omnes qui de corporibus cum loquuntur, quid loquantur sciunt. Tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam: cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer; et quod aere impletur, inane esse non possit. Quod nec utres tui te admonere potuerunt. Quid enim aliud in eos, nisi aer, quando inflantur, arctatur? Qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. Quod si forte aliud tibi videtur esse flatus, aliud aer; cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest: certe vasa quaelibet concava quae putas inania,  ut plena esse cognoscas, ab ea parte qua implentur, deprime in aquam, et vide quod nihil humoris possit intrare repellente aere, quo plena sunt. Cum autem ore sursum versus collocantur , sive ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis infunditur vel ingreditur, exeunte atque evadente aere, qua exitus patet. Hoc praesenti facilius posset demonstrari facto quam scripto. Sed non est hic diutius immorandum, cum sive intelligas aeris naturam esse corpoream, sive non intelligas, me tamen putare non debes vel aeriam dixisse animam, sed omnino incorpoream: quod et tu esse confiteris Deum, quem dicere non audes inane esse aliquid; sed negare non potes  omnipotentis et immutabilis esse substantiae. Cur ergo metuimus ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum Deum incorporeum esse fateamur, nec eum cassae inanitatis esse dicamus? Sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, quemadmodum vivens viventem, quamvis immutabilis mutabilem, et omnipotens longe imparem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal