CAPUT XXIII.
48. Sed ipse Deus, inquit, per eumdem prophetam fatetur, et dicit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala (Isai. XLV, 7). Ita plane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22). Haec autem severitas ejus damnabilibus mala est, quia malum illis damnationis importat. Nam quia justa est, alio modo reperitur bona: omne enim justum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba discutere atque discernere, nesciens quid loquatur? Quandoquidem hoc ipsum quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur, Faciens bona et mala; aut, creans bona et mala; aut, creans bona et faciens mala; sed, faciens bona et creans mala: vult vertere in crimen; et conatur ostendere, quod fit, forinsecus fieri; quod autem creatur, apud ipsum esse creatorem, atque inde procedere: ut videlicet Deus Prophetarum tanquam extranei a se boni factor aliquando fuisse videatur, creator autem mali tanquam natura malus de se ipso proferens quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus locutionis humanae, et fieri et creari, non solum filii quos de semetipso quisque generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes, et quaecumque alia quae non exeunt de gignente, sed forinsecus fiunt. Si autem quomodo Scripturae sanctae, quibus iste insidiatur, loqui soleant, perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur gignere; et variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differentiam dici potuit, faciens bona et creans mala; cum dici etiam posset, creans bona et faciens mala: aut si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur haec verba, ut intelligeremus id fieri, quod si non fieret, omnino non esset; creari autem, ex eo quod erat condi aliquid vel constitui, sicut diximus creari magistratus atque urbes: nam et illi ex iis qui jam homines erant constituuntur in honoribus, cum magistratus creantur; et ligna et lapides quibus construuntur urbes, utique jam erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam ordine et compositione venerant; quod cum fit, creari urbes dicuntur. Quod enim Graeci appellant κτίζειν, hoc nostri aliquando creare, aliquando constituere, aliquando condere interpretantur, quod saepissime idem significat in illis Litteris quod est facere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, et Deus creavit hominem inexterminabilem (Sap. II, 23), legimus: et si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoc rectius potest interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat; creare autem, ex eo quod jam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus creans mala, quoniam peccantibus ea convertit in malum dispositione severitatis suae, quae bonitatis ejus largitate bona facta sunt. Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco , et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo sequatur, et dicat, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15, 16)? nonne importuni quodam modo sumus ingerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis, nullo modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere?
49. Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerat excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam, idem putantes creatum esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut ejus regula fallax atque distorta, ex eodem prophetico et evangelico testimonio, quod ipse posuit, percussa frangatur; sic Deus loquitur per prophetam: Ego creans lucem et faciens tenebras, faciens pacem et creans mala (Isai. XLV, 7). Quod ipse nec totum, nec sicut illic legitur, posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona; quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum non est, quia hujus sententiae partem superiorem dolo potuit praeterire, ne diceret, creans lucem: quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere: distinctionis tamen, quam sibi iste fecit, regula fracta est; quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo quod non intelligit culpat, ibi legitur creator bonorum, quod negat. Itemque ex Evangelio. Nempe nobis tanquam plurimum suis partibus faveret, opposuit quod Dominus ait, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17). Cur ergo non secundum istum, Creat, dixit; non, facit; si vera est ejus differentia, qua facientem a creante distinguit dicens, quod fit, alienum esse a faciente, quoniam de foris accedit ; quod autem nascitur, proprium ejus esse qui generat? Hinc enim existimat Deum generatorem malorum, quia dictum est, creans mala; putans quod et Ariani putaverunt, in Scripturis illis nihil interesse, utrum generari dicatur aliquid, an creari: sed certe in eo quod Dominus arborem bonam fructus bonos, malam malos non dixit creare, sed facere, videat iste suam regulam fractam, et comprimat linguam. Quid enim stultius, quam dicere, Deum Prophetarum esse arborem malam, et id velle intelligi in eo quod Dominus ait, Arbor mala fructus malos facit: et rursus dicere, Non facit mala, sed creat; quia si faceret, aliena ab illo essent, eique forinsecus accederent; cum vero creat, ipse illa de seipso tanquam radicitus generat? Non ergo de isto Deo Dominus ait, Arbor mala malos fructus facit: quoniam creat mala iste, non facit. Ecce qui audet accusare Prophetas, qui ex Evangelio a se productis testibus refragatur.