CAPUT IX.
32. Sed nec hoc volunt. Nam et ipsi patri gentium, ad quem promissiones factas nunc in omnibus gentibus videmus impleri, crimen fornicationis objiciunt. Iste quippe procul dubio cui respondemus, ex illis se esse manifestat, de quibus praedictum est Apostolo dicente: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere (I Tim. IV, 1-3). Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio: quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam; sed ab uxore accepit, quando uxor ejus fecit de jure suo quod voluit, volens habere filios de marito suo, quamvis ex utero alieno (Gen. XVI, 2-4): ubi nulla omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem Abrahae, etiam usque ad decrepitam senectutem, fornicationis objicit crimen, profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit (Id. XXV, 1). Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent haeretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator assistit, post uxoris mortem, crimen esse ducere uxorem. Sed sicut sibi iste videtur invenire in apostolicis Litteris, quae dicat contra Legem per Moysen datam, vel contra Testamentum Vetus; inveniat et aliquid adversum Abraham, quod ex evangelicis Litteris sonare videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris Testamenti Novi, cum honore debito nominatur: ita ut Judaeis diceret ipse Dominus, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39). Ac per hoc iste qui blasphemat Abraham, Christum profecto blasphemat, qui tale testimonium perhibet Abrahae.
33. Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat Apostolus , cum sic praedicaret Abraham? Si enim eis qui sine Lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non noverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum, sive Graecorum, sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus praedicaret; ut eis, sicut huic placet, talem se quales ipsi erant fingendo, congrueret: non Abraham nescio quem alienigenam patrem gentis Hebraeae, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alienum. Si autem Judaeis tanquam Judaeus factus erat, aut eis qui sub Lege erant tanquam esset et ipse sub Lege, utquid dicebat non esse haeredes ex Lege? utquid dicebat, Lex iram operatur? utquid dicebat, Lex praevaricationis gratia posita est? quod aequo animo ferre non possent qui gloriabantur in Lege. Quod si ut infirmus loquebatur infirmis, et sic eos, ut fallacibus placet, fallendo lactabat, cur eos ab umbris veteribus, in quibus infirmi quiescebant, sic proturbabat , ut diceret: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2)? Si autem in illa persona quinta perfectis sapientiam loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat Apostolus; quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus , maxime in illis duobus filiis ejus, uno de ancilla, alio de libera? Si displicet illi cum Ismaele Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum Novum.
34. An et contra Apostolum propositurus est cathedram pestilentiae, et disputaturus de qualitate figurarum, atque dicturus non eum debuisse figuras rerum honestarum de rebus turpibus ducere? Res enim turpis huic videtur, etiam cum ipsa Sara concubitus conjugalis, quam liberam matrem nostram aeternam Jerusalem significare testatur Doctor Gentium (Galat. IV, 22-26), quamvis narium rugas et frontis obducat, et crispato vultu hanc parabolam exhorreat doctor pestilentium: et multo amplius et aspernabilius, quando audit eumdem Gentium doctorem, quod scriptum est de masculo et femina, Erunt duo in carne una; addere et dicere, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Itane vero ubi essent cognoscenda tantae rei sacramenta, id est, sacra signa, et in re pudenda, atque in eis verbis quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo iste sciebat, et beatus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro cum suis similibus sociis, qui dixerunt, Durus est hic sermo; quis eum potest audire (Joan. VI, 61)? Nos autem audiamus, et intelligamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahae, duabusque mulieribus ejus commixtione fetatis: sicut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sine ulla obscoenitate cognoscimus: sicut mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), carnem suam nobis manducandam bibendumque sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus; quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere, et humanum sanguinem potare quam fundere: atque in omnibus sanctis Scripturis, secundum sanae fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus et verbis quae sacris paginis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter audiamus; et relinquamus istum inania garrientem, et nesciendo quid loquatur, quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis aliquid esse significandum, potest vanus dicere, semper Deum lucido auro, nunquam nigro atramento scribi oportere: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Homo est enim, qui putat Apostolum , ut congrueret infirmis et imperfectis, multa falsa et improbanda dixisse, quia testimoniis quae de Lege ac Prophetis ponit, quam venerabiliter Scripturas illas accipiat per Epistolas ejus apparet. Nec cogitat tam perverso sensu posse defendi etiam illa quae in veteribus Dei Libris immundus atque impius quasi pius et mundus horrescit. Nam si ei quispiam dicat similis ejus, Ea quae te offendunt in Lege ac Prophetis falsa sunt, sed propter infirmos et imperfectos sic ea Spiritus sanctus poni voluit: quid pari suo vano contra hoc respondeat non habebit. Convincitur enim regula falsa, sed sua; nec sapientis ac docti, sed stulti, sicut ipse est, atque ineruditi manu, suo tamen gladio jugulatur.