CAPUT VI.

21. Sed Moyses, inquit, omnem spem futurae resurrectionis in hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinando magnis viribus conatur ostendere, non esse animam sanguinem, et laborat in re manifesta, non intelligens Legem . Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis est (Levit. XVII, 14); quomodo dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4): non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur . Non autem frustra Lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur; ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.

22. Illud autem quod Apostolus ait (nam et hoc testimonium iste posuit), Caro et sanguis regnum Dei non possidebit ; non facit de anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista duobus modis solvitur. Aut enim carnis et sanguinis nomine corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non erit: aut carnem et sanguinem, homines ad omnes illecebras saecularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit, si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem carnis sicut nunc est, his eum vocabulis appellare voluisse, atque ad exponendum quid diceret  adjunxisse, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quia cum facta fuerit quae in resurrectione speratur illa mutatio, non utique remanebit ulla corruptio. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): tamen secundum substantiam caro erit, non secundum corruptionem, quae nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta, Omnis caro fenum. Numquid enim et Domini quam levavit in coelum? Quo ergo modo appellavit Propheta carnem, ubi ait, Omnis caro fenum; dicturus utique, Fenum aruit (Isai. XL, 6, 7): eo modo et Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit corruptio, qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non enim alia sententia est, Neque corruptio incorruptionem possidebit: sed haec repetitio, sententiae superioris est expositio: ut quod ibi dictum est, caro et sanguis; hic intelligamus corruptionem, non substantiam carnis: et quod ibi dictum est, regnum Dei; hic intelligamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quam si diceretur, Corruptio incorruptionem non possidebit: id est, corruptio carnis et sanguinis in illius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adjunxit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 50, 53). Ita corruptio quae carnis et sanguinis nomine significata est, in regni illius incorruptione non erit: quia caro quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit.

23. Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur  anima illa ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum, immundus est, adhuc immunditia ejus in ipso est (Num. XIX, 13). Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus: ubi praefiguratum lavacrum regenerationis intelligit, quod nunc accipiunt qui baptizantur in Christo, quisquis audit fideliter, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal