CAPUT VIII.

30. Sed istis non placet ut Deus bonus mentes excaecet aliquorum. Non enim attendunt Salvatoris verba dicentis: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et quivident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Ille igitur qui secundum apostolicam sententiam, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, procul dubio quem vult illuminat, et quem vult excaecat. Sed non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 18, 14), cui dicit Ecclesia: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Illuminat ergo misericordia, excaecat judicio, utique aequissimo, etsi occultissimo. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus (Rom. XI, 33). Cui tamen dicitur: Sedisti super thronum,  qui judicas aequitatem (Psal. IX, 5).

31. Huic Deo servivit Moyses, caeterique Prophetae, quos justos sine dubio Dominus ipse testatur. Horum quippe Judaei sepulcra construebant, et monumenta ornabant, quibus dicit: Aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum (Matth. XXIII, 29). Sed illi omnes, etsi pro temporis dispensatione Veteris Testamenti ministrabant figuris , ad Novum tamen Testamentum, quamvis nondum revelatum, per gratiam Dei pertinebant, ad quod pertinebat Abraham. Hinc quippe isti, si remoto velamine legerent, intelligerent ita non esse inimicum Evangelium Legi quae data est per Moysen, sicut inter se non sunt inimici Abraham et ipse Moyses: quos utique et isti eumdem coluisse confitentur Deum, quamvis eum sic blasphement, ut eum Deum negent. Et tamen Apostolus promissiones, quae factae sunt Abrahae, quia Novum Testamentum significabant, sic opponit Legi per Moysen datae, ut haec duo inter se inimica videantur. Quid enim aliud ad Romanos dicit? Non enim per Legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per Legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim Lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 13-15). Attendant quemadmodum sic disputat, veluti contra Legem, ut ex  priore illa quae facta est ad Abraham promissione convincat, quod non sint haeredes ex Lege quicumque sint haeredes Dei, sed ex promissione. Itemque ad Galatas: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia proposita est , donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 15-19). Nescio utrum isti qui Legem non intelligentes criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis Litteris, quod ita videatur eidem Legi adversum esse atque contrarium, quemadmodum hoc videtur, quod ex promissionibus quae Abrahae factae sunt opponit Apostolus. Si ergo legem oderunt, Abraham diligant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal