CAPUT XII.

38. Dicens autem alium esse pacis et charitatis patrem, alium belli et furoris auctorem; illum volens intelligi Christum, hunc autem Legis et Prophetarum Deum: potest vanus dicere ipsum Christum sibi esse contrarium, aut duos fuisse, non unum, inter se scilicet repugnantes; alium qui dixit, Pacem do vobis (Joan. XIV, 27); et alium qui dixit, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34): maxime quia displicet ei res aliquas bonas malarum nominibus figurari. Quod vero alium dicit esse incestus et adulteriorum conscium, alium vero pudicae castitatis et sanctimoniae dominum: illum diabolum intelligat; Prophetarum autem Deum noverit non minus castitatis et sanctimoniae dominum esse quam Christum: quia Deus Apostolorum idem ipse et Prophetarum, priorum illis tempore, sed fide sociorum; ipse est Deus in utroque Testamento justi actus et piarum orationum, ipse est in utroque auctor religiosorum sacrificiorum.

39. Videte sane unde probare voluerit humanorum corporum vitia, non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere: quia Dominus ait in Evangelio, de muliere quam sanam fecit, quod eam satanas alligaverat decem et octo annos; propter quod erat incurva, nec se erigere poterat (Luc. XIII, 11-16): quasi satanas, cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud, non solum in libro Job, quem profecto iste non accipit, sed magis in ipso Evangelio declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet (Matth. VIII, 31, 32): rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus multo minus eos posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque potuerunt? Hanc autem potestatem Deus bonus occulta nobis justitia dare potest, injuste non potest.

40. Deinde quod de Antichristi adventu et elatione impia dixit Apostolus, vult iste ad hoc trahere, ut ipsum intelligamus Prophetarum Deum: unde potius convincitur illud Dei esse templum, ubi hominem peccati, filium interitus, extollentem se super omnem Deum, et super omne quod colitur, Apostolus sessurum  esse dixit (II Thess. II, 3, 4). Deus enim verus est, in cujus templo falsus ille sessurus est: ad quem pertinet etiam iste, qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, christianum se videri volens, superextollitur contra Christum; seque ostendit antichristum, non unum illum majorem caeteris, sed ex his aliquem de quibus dicit Joannes evangelista, Nunc antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). Eos enim dicebat haereticos, qui temporibus Apostolorum esse jam coeperant. Hi autem coeperunt esse post ascensionem duntaxat in coelum Domini Jesu Christi, ab illo Simone mago, quem legimus in Actibus Apostolorum baptizatum (Act. VIII, 13). Post hunc autem fuerunt nonnulli discipuli ejus, in eadem impietate posteriores prioribus succedentes: quorum in successione quartus exstitit Basilides , qui primus apertius ausus est dicere, Deum quem gens Judaea coluit, non fuisse verum deum. Post istos fuit quidam etiam Carpocrates, qui negavit istum visibilem mundum a summo Deo creatum, sed a quibusdam virtutibus daemoniorum : negans etiam Legem quae per Moysen data est, Deum dedisse. Cerdon postea surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum, et alterum malum, longe antequam haeresis Manichaeorum emersisset, quorum in hoc furioso deliramento error est notior. Hujus Cerdonis Marcion discipulus fuit. Apelles quoque talia docuit. Fuerunt etiam a quodam Patricio nonnulli Patriciani, vel sunt , similiter adversantes divinis veteribus Libris. Hi omnes apertissime contra Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est, Deum verum, a quo factus est mundus. De aliqua istorum haeresi est iste: nam non eum puto esse Manichaeum.

41. Sed cujuslibet sit haeretici erroris, vel ipse, vel Fabricius nescio quis, cujus se gloriatur esse discipulum, quantum ad hunc librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum. Ea quippe furoris ejus dejecta sunt robora, ex quibus omnes, quas in eo volumine scripsit, blasphemiae pullularunt, impiissimis in Deum maledictis atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum omnes singillatim ramos ferire, nimis longum fuit: sed radices ipsae fuerant amputandae. Si autem recenseatis quae contra Faustum manichaeum scripsimus, et contra Adimantum, qui Manichaei sectator cum ille viveret fuisse jactatur, multa reperietis quae adversus istum pariter valeant. Et fortasse si illa legerentur, vel non omnino, vel non multum necessarium fuisset haec scribere.

42. Sane post finem libri, in quo fine paucitatem hominum in suo errore commendat, quia videlicet paucorum est sapientia: quod omnibus haereticis adversariis Ecclesiae catholicae, quae per omnes terras copiosa fertilitate diffunditur, in sua cuique propria vanitate commune est; omnes enim de paucitate gloriantur, et ut seducere possint multitudinem quaerunt  : post hunc ergo finem libri, rursus alterius apparet exordium, ejusdem forsitan hominis auctoris, ejusdem tamen, quod non dubitatur, erroris. Disputare autem coeperat, quod caro alium haberet fabricatorem, non Deum: unde cum perpauca dixisset, in ipso exordio coepta finita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor codicis non potuerit implere quod coeperat, nescio. De hac tamen dementia hominum non considerantium quid loquantur, adversus Manichaeos multa jam scripsimus. Et in hujus ipsius operis initio idonea, quantum existimo, jacta sunt fundamenta, quibus prudens et pius lector intelligat, non ideo subtrahendam carnem operibus Dei, quod spiritus natura sit potior; nec ideo mala esse ista temporalia, quia merito eis praeponuntur aeterna; nec ideo bona terrestria detestanda, quia sunt coelestia meliora: cum Deus creaverit omnia bona, magnus in magnis,  sed non parvus in parvis. Jam illud aliud quod in eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius discipuli Manichaei, qui praenomine Addas  dictus est: ubi de utroque Testamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli dolositate, velut inde ostendatur utrumque ab uno Deo esse non posse, sed alterum ab altero. Contra hoc autem malignum machinamentum jam olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipsum opusculum nostrum habere vos credo. Quamvis quaedam sint perpauca in fine ipsius operis Adimanti, quibus non respondi: nescio quibus enim, ut fieri solet, incurrentibus, quae magis videbantur urgere, illa interrupta sic remanserunt. Sed, ut dixi, in fine perpauca sunt, quae si Dominus voluerit, quantocius explicare curabo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal