CAPUT V.

17. Sed ait de eis Dominus, inquit, «Parentes vestri manna manducaverunt, et mortui sunt» (Joan. VI, 49): docens neminem ipsorum ad Dominum pertinuisse, quibus mors dominata est. Neminem plane, sed parentum illorum quibus talia loquebatur: parentes quippe infidelium, quos nisi infideles volebat intelligi? Unde alio loco dicit, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque estis testimonio vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Filios utique dixit imitatione sceleris, non propagine generis. Non enim quod ex illis secundum carnem nati erant, hoc eis esse poterat crimini; sed quod eis se similes infideli crudelitate monstrabant. Ideoque connectit, ac dicit: Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ? Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam (Matth. XXIII, 29-36). Nempe constat, nempe manifestum est, imitando esse istos filios malorum, a quibus Prophetae sancti et justi, ab ipso Abel quem frater occidit, usque ad  Zachariam quem isti occiderunt, persecutiones impiissimas et sceleratissimas pertulerunt. Nam quomodo super istos veniet  illorum sanguis, qui longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genus, una conspersio, una massa est impiorum, imitatione sibimet connexorum? Simul etiam declaratur, in eodem populo fuisse justos atque Prophetas Dei, quorum isti, quibus haec loquitur Dominus, aedificabant sepulcra, ornabantque monumenta. Pejor ergo iste et immanior qui eos defunctos lingua maledica lacerat, quibus honorem etiam impii deferebant; et in animam suam crudeliter saeviens eos blasphemat, cum velit videri christianus, quos Prophetas et justos asserit Christus.

18. Jam vero quod adjungere voluit sanctos Patriarchas, Abraham, Isaac, et Jacob, his de quibus Dominus ait, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, quia et isti patres mortui sunt; utrum fraudulentus, an caecus sit potius judicandus, incertum est. Sed quodlibet eorum eligat, detestandus est. Hinc enim hoc ostendere voluit, quia Dominus commemoratis eisdem patribus, ait, Non est Deus mortuorum, sed vivorum: cum potius eos vivere dixerit. Adhibito quippe testimonio de Lege, ubi scriptum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; adjunxit, Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Et adjecit, Omnes enim illi vivunt (Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38): vita utique vera, qua justi vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Sed quando haec diceret iste, si viveret?

19. In hanc sententiam vult accipi et quod ait Dominus ad Judaeos: Neque me nostis, neque Patrem meum; sed nec verbum Dei habetis in vobis manens (Joan. VIII, 19). Quod utique contrarium non est ei quod dixit: Tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI, 52). In semetipsis enim verbum Dei non habebant, sed habebant in Litteris quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent, et alios intrare permitterent. Non intrare autem est non intelligere. Ecce quare nec ipsum noverant, nec ejus Patrem; quia non intelligebant quod legebant: non quia Deum et Christum non praedicaverant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non esse contentum superficie litterae, sed ad interiora intelligentiae pervenire.

20. Argumentatur etiam de Joanne Baptista, quia Dominus ait, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo (Matth. XI, 11): ita velut ratiocinando, tanquam Joannes non pertineat ad regnum coelorum, et ob hoc multo minus caeteri Prophetae illius populi, quibus major est Joannes. Haec autem verba Domini duobus modis possunt rectissime intelligi. Aut enim regnum coelorum appellavit eo loco Dominus quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus; unde et in fine dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id. XXV, 34): et quia ibi sunt sancti Angeli , quilibet in eis minor,  major est utique quolibet sancto et justo, portante corpus quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX, 15). Aut si regnum coelorum in ea sententia illic intelligi voluit, qua et in hoc tempore significatur Ecclesia, cujus filii sunt omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot justi et sancti esse potuerunt; profecto se ipsum Dominus significavit, quia nascendi tempore minor erat Joanne, major autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem ita distinguitur: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, ac deinde subinfertur, major illo est. Secundum hanc autem posteriorem ita: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est, ac deinde subinfertur, in regno coelorum major illo est. Sed uterque intellectus quam congruit veritati, tam refellendae hujus sufficit vanitati. Sive enim quilibet Angelus caeteris minor, Joanne sit major, sive hic Dominus intelligatur, Joanne praecursore suo aetate minor, majestate major, nihil inde Prophetis caeteris derogatur. Potuerunt enim esse Joanni aliqui aequales, aliqui eo minores; nullus autem major, propter sententiam Domini: omnes tamen sancti, et justi, et boni.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal