CAPUT VII.
24. Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus, et ob hoc luci veritatis adversus, ea quae non intelligit in Novo Testamento, objicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministratio mortis, in litteris formata lapideis, facta est in gloria , ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quae destruitur; quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis ministratio justitiae abundabit in gloria. Etenim non glorificatum est in hac parte id quod declaratum est propter excellentem claritatem. Nam si id quod destruitur, in gloria est; multo magis illud quod manet, in gloria est. Hoc modo iste posuit verba apostolica, nec a meliore interpretatione plurimum distat. Quia ergo dicta est ministratio mortis in litteris formata lapideis, hinc existimat quod morti ministraverit Moyses, id est, mortis auctori, maligno scilicet spiritui, quem mundi hujus iste opinatur auctorem: ignorans ministrationem mortis dictam Legem, secundum illud quod alibi dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6-11). Lex enim quamvis justa et sancta et bona, praevaricatoribus intulit mortem, quos Dei gratia non adjuvit ad justitiam Legis implendam. Oportebat enim ut Testamento Vetere Lex imponeretur superbis, et de suae voluntatis virtute fidentibus, quae non daret justitiam, sed juberet; ac sic morte praevaricationis impliciti, ad gratiam confugerent, non jubentem tantummodo, sed juvantem, quae Novo Testamento est revelata. Hinc putant isti divinorum eloquiorum blasphematores, malam fuisse Legem quae data est per Moysen, quia dicta est ministratio mortis in litteris figurata lapideis: non intuentes propter eos esse dictum, qui suo libero arbitrio Legem sufficere arbitrabantur, et spiritu gratiae non adjuti, rei praevaricationis sub ejusdem Legis littera tenebantur. Unde alibi dicit, Lex iram operatur: ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15): hinc ostendens unde dixerit, Lex iram operatur. Neque enim ejus praevaricatio mala esset, nisi Lex ipsa bona esset.
25. Multum est et nimis longum colligere, quae in hanc sententiam beatus dicit Apostolus, Legem distinguens a gratia; eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona sit ut bona jubeat, haec tantum ut bona conferat. Illa justitiae facit auditorem, ista factorem. Et ideo sub illa peccator, insuper etiam praevaricator amissa excusatione ignorantiae convictus jacet: sub ista vero et parcente et opitulante, nec qui mala est operatus exstinguitur, et ut bona operetur accenditur. Quid ergo est mirum, si illa dicta est ministratio mortis, ubi littera occidit, malum prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit; ista vero dicta est ministratio spiritus, utique vivificantis, ut a praevaricationis morte surgamus, et justitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in cordibus et in moribus habeamus? Hoc est Testamentum Novum distans a Vetere; quia ibi vetus homo formidinis coarctatur angustiis, hic novus homo spatiatur latitudine charitatis.
26. Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse, quod non poterant intendere filii Israel in faciem ejus, propter gloriam vultus ejus, signum erat quia in Lege Christum intellecturi non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat, ut non intenderent, sicut scriptum est, filii Israel usque in finem (II Cor. III, 13). Finis autem Legis quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Legis, inquit, Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis perficiens, non interficiens. Finis quippe dicitur propter quem fiunt omnia quaecumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat, quod officium est in eis quae facere debemus, finis propter quem facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem filii Israel in eis quae fiebant non intelligebant; hoc significabat velamen, quod eos usque in finem non sinebat intendere, id est, usque ad faciem Moysi, quae significabat Christum. Sed ideo dictum est quod evacuetur haec gloria, quia omnes umbrae significantes evacuantur, cum res quae significatur advenerit. Quemadmodum enim scientia quae nunc est, evacuabitur, sicut idem dicit apostolus, cum venerit illa quam dicit, facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12): sic et ista quae in umbris tradita erant Judaeis in Vetere Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Testamenti Novi.
27. Nec sane omnes in illo populo non intelligebant Christum per illas umbras Testamenti Veteris figuratum: neque enim haec ipse Moyses et caeteri Prophetae non intelligebant, qui eum posteris praenuntiabant. Nam in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi haec dicuntur, quae iste non intelligens posuit tanquam adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13)? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum (Psal. CXV, 10)? Utique in Psalmis, ad illa Dei eloquia pertinentibus, quae credita sunt Judaeis. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes: quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per quos haec ministrata sunt? Cur etiam in eadem Epistola de Lege testimonium posuit, cum praemisisset, Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi (II Cor. VIII, 14, 15)? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem mortis, si eo modo intellexit, quomodo ista pestis intelligit?
28. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit, et tamen sancta et justa et bona sit, illud recolamus quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae; quae sententia simillima est illi quam iste non intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam; moxque subjunxit: Quid ergo dicemus ? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 6-13). Ecce quid est ministratio mortis; ecce quid est, Littera occidit (II Cor. III, 6): ecce quemadmodum Lex non est peccatum; et, mandatum erat in vitam; et, lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum: et tamen quia de ipso bono interficitur inobediens anima, ubi Dei non adjuvat gratia, ministratio mortis facta est Lex in Veteri Testamento propter occidentem litteram; et ministratio vitae facta est gratia in novo Testamento propter vivificantem spiritum. Quod est autem, ministratio mortis et ministratio damnationis; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; hoc est, Adveniente mandato peccatum revixit; hoc est, Inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit; hoc est, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); hoc est, Lex iram operatur (Id. IV, 15); hoc est, Virtus peccati Lex (I Cor. XV, 56). Prohibitio enim peccati quod est Lex, auget profecto desiderium peccandi: quod non exstinguitur, nisi contrario desiderio recte faciendi, ubi fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Hoc autem non praestat littera jubens, sed spiritus juvans: non Lex ergo, sed gratia; non Vetus Testamentum in servitutem generans, quod est Agar, sed Novum in quo non sunt ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit (Id. IV, 24, 31). Et tamen Lex sancta est, et mandatum sanctum et justum et bonum. Per hoc mandatum sanctum et justum et bonum, in his qui non habent spiritum Christi operatur peccatum omnem concupiscentiam. Qualem se fuisse in Vetere Testamento etiam ipse Apostolus ostendens, Occasione, inquit, accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum, nisi quod ait, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces? Numquid malum est non concupiscere? Imo maxime bonum . Bona est ergo Lex quae hoc dicit: sed ubi non adest vivificans spiritus, haec ipsa Lex quae bonum dicit , occidit: quia peccati virtus est, cum per illam operatur omnem concupiscentiam, inflammando prohibitione ; quod non exstinguitur per jubentem litteram timore poenae, sed per juvantem spiritum dilectione justitiae. Ideo ait, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, Per malum; sed, per bonum. Hic evigilent, si possunt, qui Legem Dei atque ejus ministrum Moysen caeco et furioso corde reprehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis, quia peccatum per bonum operatum est mortem: ideo est ministratio damnationis, quia peccatum per bonum operatum est damnationem.
29. Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum transeunt: sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente velamine nec Vetus intelligunt, nec Novum: qui autem transeunt ad Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum (II Cor. III, 14-16). Utinam et isti caeci oppugnatores Legis et Prophetarum, sic transeant ad Christum, ut non sint in eis in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium. In his enim qui pereunt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei (Id. IV, 4). Ubi miser iste Deum saeculi hujus vult intelligi malum: tanquam illi servierit Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si necesse esset intelligi Deum saeculi hujus, deum impiorum, hoc est, diabolum; quoniam omnes dii gentium daemonia, et utique multo maxime princeps daemoniorum: non mirum esset, quandoquidem quorumdam deus etiam venter est dictus: ait enim Apostolus, quorum deus venter est (Philipp. III, 19); nec ideo deus venter est. Ita si potest dici deus hujus saeculi diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec daemonia sunt dii, quamvis dii gentium sint daemonia (Psal. XCV, 5). Potest quippe saeculum in malo intelligi: unde dicit apostolus Petrus, Eripite vos de praesenti saeculo maligno (II Petr. I, 4). Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum putare significatum, ac non potius Deum verum, justum et bonum, qui excaecaverit mentes infidelium saeculi hujus: ut non hic distinguatur, in quibus Deus saeculi hujus, ac deinde subinferatur, excaecavit mentes infidelium; sed ita potius, in quibus Deus, ac deinde subinferatur, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, hoc est infidelium saeculi hujus mentes excaecavit.