CAPUT III.
9. Sed fieri non potuit, inquit, ut a Judaeorum Prophetis Salvatoris nostri annuntiaretur adventus. Cur fieri non potuit, cum dicat Apostolus, Quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 2)? Sed ante Salvatoris adventum, inquit, Spiritus sanctus ac divinus non erat super terram. Hoc vanitas, non veritas loquitur. Nam quo nisi Spiritu sancto Prophetas suos Dominus implevit, de quibus in Epistolae exordio dictum est ad Romanos, quod et supra commemoravi: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelio Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Id. I, 1-3). Et hoc quidem testimonium etiam iste posuit, prohibens eum ad quem scribit aliis Prophetis credere de Christo, praeter illos quos Prophetas ejus ad Romanos dicit Apostolus: quos credo non arbitratur Prophetas fuisse Judaeorum. Sed cujuslibet eos fuisse gentis opinetur, cur ibi non advertit, Quod ante promiserat per Prophetas suos? Per quoslibet enim Prophetas suos si ante promisit Evangelium de Filio suo, quid est quod iste dicit sanctum ac divinum Spiritum super terram non fuisse ante Salvatoris adventum? Et tamen isti unde potuerunt esse prophetae, annuntiantes Christum ex semine David secundum carnem, nisi cujus gentis erat ipse David, de cujus semine Christus a Prophetis Dei promissus est esse venturus?
10. Sed Lex, inquit, per Moysen data est; veritas autem a Christo Jesu est. Non ita scriptum est: sed ita, Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Lex igitur data est per Moysen: facta est autem gratia per Jesum Christum, cum per ejus Spiritum charitate diffusa in cordibus nostris (Rom. V, 5), fit ut quod Lex praecipit, impleatur. Quod enim per litteram jubetur, non littera, sed Spiritu impletur. Unde illud quod scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17); per Moysen Lex est, quia jubetur: sed per Christum fit gratia, quando quod jubetur, impletur: veritas autem facta est per Christum, propter illa quae in prophetia Legis sunt promissa, quia in Christo eminent reddita.
11. Apostolus vero quod ait ad Romanos, Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? de Gentibus dixit, non de Judaeis, sicut hic somniat. Eos enim volebat refellere Doctor Gentium, qui putabant genti tantummodo Judaeorum, non etiam incircumcisis Gentibus Evangelium praedicandum. Quod volens ostendere, non ad Judaeos tantum, sed ad omnes gentes pertinere, prius posuit testimonium de propheta, Erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: ac deinde cum dixisset, Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? continuo subjunxit, Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 12-15)? Ita refutans eos qui negabant ad incircumcisas gentes praedicatores Christi esse mittendos.
12. Illud quoque sicut imperitissimus non intelligit, quod scriptum est: Primum Apostolos, deinde Prophetas (I Cor. XII, 28). Putat enim ante Apostolos non fuisse Prophetas, nesciens eos Prophetas illic commemoratos esse ab Apostolo, qui post Christi adventum fuerunt . Quos qui vult nosse, Actus Apostolorum legat, et illud quod ait ad Corinthios, Prophetae autem duo aut tres loquantur (Id. XIV, 29). Si autem non fuerunt Prophetae ante Apostolos, qui erant illi per quos Deus ante promisit Evangelium de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3)? Quis erat qui dixit: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22)? Quis erat qui dixit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7, 8)? Quomodo Deus, cujus thronus est in saeculum saeculi, ungitur a Deo, nisi Christus Jesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen accepit? Chrisma quippe unctio est, Christus unctus est. Quis erat qui dixit, quod ipse Christus de se testatur esse praedictum: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Et hoc David in Spiritu dixisse confirmat (Psal. CIX, 1; Marc. XII, 36), quem Spiritum negat iste fuisse super terram ante Domini adventum. Quid est quod ait Apostolus: Dicit autem Isaias, Erit radix Jesse, et qui exsurget regnare in gentibus, in eum gentes sperabunt (Rom. XV, 12)? Quis erat Spiritus qui per eumdem Isaiam tanto ante praedixit: Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos putavimus eum esse in dolore, et in plaga, et in afflictione. Ipse vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras: disciplina pacis nostrae super eum; et livore ejus sanati sumus: omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit; et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras. Et ipse propter afflictionem non aperuit os: sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est: generationem illius quis enarrabit? quia tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 4-8): et caetera quae contexere longum est. Ubi etiam de Ecclesia tanto ante praedictum est, quod ab Apostolo legimus commemoratum, et nunc jam videmus impletum: Laetare, sterilis quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeorum tuorum: fige, ne parcas, protende funiculos, et clavos tuos conforta; adhuc in dextris et sinistris dilata: et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitari facies . Noli timere, quia confusa es; neque reverearis, quia exprobratum tibi est. Confusionem enim aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae memor non eris. Quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit te Deus Israel, Deus omnis terrae vocabitur (Id. LIV, 1-5; Galat. IV, 27). Quis est qui dixit: Videbam in visu noctis, et ecce cum nubibus coeli ut filius hominis erat veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus praelatus est: et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas perpetua, quae non transibit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14)? Haec et alia multa atque manifesta de Christo et Ecclesia unde praedicta sunt, quae sic videmus impleta, et consonantibus evangelicis atque apostolicis Litteris etiam speramus implenda, si Spiritus Dei ante adventum Christi non fuit super terram; vel si a Prophetis Israel non est Christi praenuntiatus adventus, sicut hic desipit, qui Christum negando ante promissum, non habet unde asserat missum? Et merito, quia ipse quem praedicat, nec missus est, nec promissus: verus quippe non est, sed fictus.