CAPUT II.
3. Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam caecus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis, in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et apostolicis Litteris de Libris veteribus positorum, quibus ejus, velit nolit, cervicata lingua conteritur. Ait quippe Apostolum pro qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum: Insinuans enim rudi adhuc populo, inquit, quae Dei sunt, non debuit a perfectioribus incipere, et consuetudinem ab eis vetustatis excludens a difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina turbaret. Deinde volens quasi probare quod dixit, eumdem apostolum dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subjeci , ut plures lucrifacerem: et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifaciam; et iis qui sub Lege sunt, tanquam qui sub Lege essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaciam; et iis qui sine Lege sunt, tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam eos qui sine Lege sunt: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacium; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. IX, 19-22). Has quatuor personas vult intelligi, in quibus Apostolum locutum putat; unam Judaeorum, alteram eorum qui sub Lege sunt, tertiam eorum qui sine lege sunt, quartam infirmorum. Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: hanc ut adderet, Alio loco, inquit, superius jam dixit, «Sapientiam loquimur inter perfectos» (Id. II, 6); ut perfectorum videatur quinta persona. Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et Prophetae, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed Judaeis locutum fuisse quasi Judaeum, vel eis qui sub Lege essent, tanquam esset et ipse sub Lege: ac per hoc subdole atque mendaciter simulantem se apud imperfectos aedificare, quod apud perfectos, non mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc videlicet ei erroris machinationem, nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romae se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreat?
4. Primo enim considerandum est quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum: et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quaero, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum quinque personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in praeputio Gentes erant, non in circumcisione Israelitae. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei et Barnabae dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et Joannes, ut ipse quidem cum Barnaba ad Gentes, illi autem ad circumcisionem irent (Galat. II, 9). Et alio loco apertissime dicit, Quamdiu ego sum Gentium apostolus: et multis aliis locis proprio quodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium praedicabat, quid opus erat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes, eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur, erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tanquam sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit: Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium apostolus, ministerium meum glorificabo , si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante jam dixerat: Quid ergo amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum, fidem Dei evacuabit (Rom. II, 1-3)? Deinde hic quod commemorare coeperam, sequitur, et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene, incredulitate fracti sunt: tu autem fide stas; noli alium sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet . Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret , sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Id. XI, 13-27). Nimis longum est cuncta percurrere, vel sicut per Scripturas apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem congregare. Quid opus erat haec dicere Gentibus? Cur non potius sine Lege factus est eis, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum laudavit, eorumque sacrificia praedicavit, si et ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad daemonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel audet infelix dicere, non solum daemonem, verum etiam caeteris daemonibus pejorem ? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallente, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum daemonum quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut fieret tanquam illi, ac sic eos lucrifaceret?
5. Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod memores estis, quia vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua, Legem mandatorum in decretis evacuans , ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso: et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Igitur jam non estis peregrini et inquilini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 11-20)? Dicat iste blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israelitas, qui pejori, quemadmodum blasphemat, daemoni serviebant, et longe erant Gentes, quae mitioribus daemonibus subditae fuerant? Quomodo dicit alienatos fuisse a societate Israel et peregrinos testamentorum et promissionis, quando erant spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, si Israel non Dei populus erat? Contra istam tubam clarissimam et excellentissimam veritatis perstrepitat atque insultat insanus, dicens in personis quinque locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret, fingendo se esse quod non erat: cum videat eum Gentibus quae longe fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, eamdem Legem, eosdem Prophetas, Testamenta eadem praedicare. Quis de angulari lapide prior locutus est? Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis ista blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet (Isai. XXVIII, 16). Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus (Act. IV, 11, et I Petr. II, 6-8). Nonne prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22)? His enim Litteris eruditus Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus Judaeos, in quibus caecitas ex parte facta est, convicit, confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Matth. XXI, 42)? Haec ergo omnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere veritatem? Itane caecus ignorat quod aliud sit nutrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis et Prophetarum, ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus sententiam quam de illis habet, quando Apostoli praedicabant credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum videantur dedisse parvulis, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit, insanit.
6. Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 1-2); et, Sapientiam loquimur inter perfectos; et, Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 6, 14)? Absit ut putemus eum inaniter nec veraciter ista dixisse. Numquid tamen ideo credendus est quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa; lactea, non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est verum quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae; si non sunt eloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat, pessimi daemonis, de quibus dicit, Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 2): profecto qui haec parvulis dabat, qui haec tanquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui tanta excaecatur et praecipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab eodem apostolo non fuisse fallendum, et in illa quinta perfectorum persona fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus praedicatur, quomodo eas jubetur iste devitare, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veraciter praedicatur; ibi est radix in qua oleaster inseritur , nec aniles sunt fabulae, nisi praeter eas Scripturas deliramenta Judaeorum, ad eam quam vocant deuterosin pertinentia: non illa eloquia Dei quae credita sunt circumcisioni, ubi etiam carnales Judaei Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut interroganti Domino respondebant (Matth. XXII, 42), quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intelligere non valerent; utrumque tamen est in illis eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebant, et, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11), propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1), propter Christum, Dominum etiam ipsius David.
7. Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen (Rom. IX, 1-5)? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite hujusce sententiae, et hoc in Christo qui est ipsa veritas, contestante sibi conscientia sua in Spiritu sancto, eamque sententiam per Amen concludit in fine: et dicit iste, Non sunt vera quae hic Apostolus loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere veritatem; parvulos vanitatibus lactat, et esurientibus filiis diabolicorum mendaciorum virus infundit ut nutriat. O portentum non solum a Christianorum auribus, verum etiam a finibus christiani orbis arcendum! Haeccine adoptio, haec gloria, haec testamenta, haec Legis constitutio, hoc obsequium, hae promissiones, hi patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, fabulae sunt aniles? Quod jubetur praecipue tenere, qui jubetur devitare fabulas aniles, fabulae sunt aniles?
8. Sed quid mirum si tanta impietate delirat, qui Legis vult esse destructor; si quosdam idem apostolus dicit volentes esse Legis, non destructores, sed doctores, non intelligere neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant? Verum nos illud quod secutus adjunxit, adversus utrosque teneamus. Continuo quippe ne quis existimaret ideo illos non intelligere quae loquuntur, neque de quibus affirmant, quoniam legis malae volunt esse doctores: Scimus autem, inquit, quia bona Lex est, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 7, 8). Haec sententia et illos refutat qui Lege utuntur male, et eos qui illam opinantur malam. Porro si bona est, qua dementia negatur Deus bonus, qui dedit Legem bonam? Quae potest videri sufficere damnatio his hominibus, qui Legem quam sic Apostolus laudat, anilium fabularum nomine accusant? et hoc se existimant facere ejusdem Epistolae testimonio, ubi eam sic Apostolus laudat: volentes esse Legis, non doctores, sed blasphematores, non intelligendo quae loquantur, neque de quibus affirment?