CAPUT IV.
13. Jam illud non miror, quod homo ineruditus de Prophetis Judaeorum existimat dictum, quod ait Apostolus, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri; testimonium hoc verum est (Tit. I, 12, 13): ignorans dictum esse de quodam Epimenide, qui Cretensis fuit, in cujus libris hoc invenitur; qui homo inter Prophetas Dei non invenitur, nec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Judaeis dicit credita, qui non mentitur. Ideo non commemoravit Apostolus nomen ejus, sicut solet commemorare Prophetas Dei aliquando dicens, Sicut et David dicit (Rom. IV, 6); Isaias autem audet et dicit (Id. X, 20), Sicut et Osee dicit (Id. IX, 25): vel tacitis eorum nominibus, cum dicit, Sicut scriptum est (Id. I, 17); et ea Scriptura intelligitur, in qua est auctoritas Dei: aut evidenter Deum dicere asserit, cum aliquod adhibet testimonium de Lege vel Prophetis Dei, quale est illud, Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus, inquit, cura est Deo? An propter nos Scriptura dicit (I Cor. IX, 9, 10)? ostendens utique in eadem Scriptura Deum loqui. Vel illud: Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 8). Ipsam Scripturam pro Deo posuit, quia Dei est. Vel illud de Abraham, In promissione, inquit, Dei non haesitavit incredulitate, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20, 21). Contra quam divinam et apostolicam vocem, canis iste rabiosus oblatrans, ausus est dicere, Abraham Deo suo promittenti prolem non credidisse, ignorans illud quod ait, Si mihi centum annos habenti nascetur filius (Gen. XVII, 17), admirantis esse gaudium, non diffidentiam dubitantis. Vel illud: Non potest excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, ii sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Vel illud de Elia: Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Id. XI, 4). His atque hujusmodi attestationibus Dei boni et veri esse Scripturas illas, quas iste blasphemat, apostolica commendat auctoritas. Ubi autem etiam aliquid de auctoribus Gentium dicit Apostolus, non eos appellat Prophetas Dei, nec illarum scripturarum Deum dicit auctorem quamvis ibi aliqua vera reperiat, sicut de isto Cretensi ait, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces (Tit. I, 12): non ergo Judaeorum proprius, sed Cretensium; quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Et in Actibus Apostolorum cum loqueretur Atheniensibus, ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28).
14. Sed Apostolis, inquit, Dominus noster interrogantibus de Judaeorum Prophetis quid sentiri deberet, qui de adventu ejus aliquid cecinisse in praeteritum putabantur, commotus talia eos etiam nunc sentire, respondit: Dimisistis vivum qui ante vos est, et de mortuis fabulamini. Quid mirum (quandoquidem hoc testimonium de scripturis nescio quibus apocryphis protulit), si de Prophetis Dei talia confinxerunt haeretici, qui easdem litteras non accipiunt? Nam in Evangelio Dominus, quod non est apocryphum, sed in luce veritatis omnibus notum, etiam post resurrectionem discipulis in itinere comitatus, incipiens a Moyse, per omnes Prophetas, haec de se, quae facta fuerant, praedicta monstravit (Luc. XXIV, 27).
15. De ipso, inquit, iterum arguit, ubi dicit: «Multi mihi dicent in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc dicam illis: Recedite a me, quoniam nunquam vos scivi, quia operati estis iniquitatem» (Matth. VII, 22, 23). Absit ut ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et caeteri, Dominus dixerit: sed dictum est de iis qui post ejus Evangelium praedicatum, in ejus nomine sibi loqui videntur, nescientes quid loquantur; in quibus et iste sibi locum periturus invenit.
16. Illud quoque ait dixisse Dominum: Ego sum janua ovium: omnes alii quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones. Non autem ita scriptum est: sed ita, Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Joan. X, 8). Venisse quippe hoc loco intelligi voluit eos qui missi non fuissent: quos arguit etiam Jeremias, dicens, Haec dicit Dominus de Prophetis qui prophetant in nomine meo, et ego non misi eos (Jerem. XIV, 15). Illi autem quos insanus iste blasphemat, a Domino missi sunt, non sponte venerunt. Quos et Dominus per parabolam quidem, sed apertissima significatione declarat, ubi dicit: Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Et agricolae apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Et apprehensum ejecerunt eum foras extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructus temporibus suis. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 33-43.). Quid hoc apertius? quid clarius? quid evidentius? Sed iste de illorum numero est, qui servos patrisfamilias hujus lapidaverunt. Hoc enim facit, non ictibus saxeis, sed maledictionibus duris. Nam et primitus in gente Judaeorum vineam Dei esse plantatam, missosque Prophetas ante ipsum esse Salvatoris adventum, parabola ista testatur. Et cum dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus; quod regnum dicit, nisi quod sperabant, non quod acceperant, id est, vitae aeternae? Unde alibi dicit, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me: (Joan. V, 39): et alibi, Vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI, 52). Istisne molibus testimoniorum non atteritur impudens vanitas? Quis hunc audit, nisi qui Scripturas sanctas non audit, aut tam male audit quam in eas iste caecus incurrit?