CAPUT XI.

36. Post haec ergo omnia titulum posuit, ita se habentem: Discretio spirituum malignitatis et bonitatis . Et coepit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum, et accusare Legis Deum, hoc modo, velut eum ad quem scribebat exhortans: Quare igitur, frater, inquit, recedentes ab iniquitate praeteriti erroris, intendamus Christum verum ac summum Deum, non hujus saeculi principem et mundi factorem, in quo nos peregrinari saepissime declaratum est. Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suae cognationis ostendens, mundi lumen vocavit: non illum qui secundum scripturas Judaicas terrenum nobis initium assignans, in terra nobis finem indixit. Intendamus illum qui nos fratres appellans, vigilare ac divina sapere persuasit: non illum qui nec dignoscentiae quidem sensum habere permisit. Atque hoc modo caetera multa contexuit.

37. Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut etiam ego vos exhortarer: Intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum  Filium, non hujus saeculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est, coeli terraeque factorem, qui nos tanquam peregrinos vitam temporalem in hac agere mortalitate praecepit. Intendamus, inquam, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit, utrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur, admonuit. Qui nos ad immortalitatem vocans, coelestia nobis regna promisit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccatum reos, ab aeternae vitae felicitate secrevit, et terreno labore punivit. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed utilia scire praecepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapiendo justitiam, sed quae fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti, non ex quo sapere coepimus, quod iste ait, sed ex quo deliquimus, destinavit. Qui nos proprias facultates hortatur spernere, imo vero loco tutiore recondere (Matth. VI, 19, 20): cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum coelestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quae impii possidebant, exspoliatione plectendi , suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis. Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante praescivit et praedestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui delicta quorumdam, ad poenalem animi dolorem terroremque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium qua fuerant post paululum morituri, etiam isto modo serviret Dei providentiae, et in usum cederet disciplinae. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit: sed irasci et non peccare praecepit. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas causas , quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando juraremus, monuit: ut quoniam falli possumus, longe simus a perjurio non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suae sententiae veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est enim et Deus Prophetarum,  qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste criminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam poenituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla sui mutatione ab aeternitate praescivit, velut humana hominibus locutione praedixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed justam severamque vindictam, irae vel indignationis nomine nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque laedi, sed injuria laedi noluit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, etiam temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit, aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem (Matth. V, 28). Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non concupisces (Exod. XX, 17): nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit; verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos secundum interiorem renovationem in spiritu mentis, nec masculos in se, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in aeternum secum futuros esse promisit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit; et secundas nuptias, quae in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed sine filiis defunctorum, ad excitandam defuncti  posteritatem, non libidinis, sed pietatis affectu, in matrimonium sibi copulare praecepit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit. Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admonerentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum, mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari: significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte perpetua liberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris futurorum praecedere voluit; et disciplinae severitate mortibus corporum, longe mitioribus quam sunt aeterna supplicia gehennarum, perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenas divitias, non sicut iste dicit, damnari jussit, sed spirituales coelestesque praeposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime largiendo, et pauperes justissime vel non dando, vel auferendo. Qui nos pro inimicis  orare jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit. Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione aetatis aut sexus occidi homines jussit, unde scit iste vel quisquam quid eis post mortem bonae compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut emendavit aut terruit? Qui nos aequo animo injurias sustinere et donare praecepit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro oculo, dentem pro dente, modum posuit poenae, ne quisquam sibi amplius putaret deberi vindictae, quam pertulisset injuriae. Et hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod Legem et misericordiam in lingua portet. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus . Qui in tanta potestate se humilians ad convertendos  nos factus homo, cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui cum primis patribus est locutus: ideo praeter se dicens non esse alium Deum, quia etiam summa Trinitas, manente personarum discretione  unus est Deus. Qui Apostolis suis ut gratis darent quae gratis acceperant, jussit: ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam secum ferre ideo constituit, quia secutus adjunxit, Dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 8-10); ut qui Evangelium annuntiabant, ex Evangelio viverent (I Cor. IX, 14): Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excaecantur oculi judicantium; et munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II, 17). Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum  Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit; ejusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet adfuturam?) sanxit timore obedientiam caeteris profuturam. Qui propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat: sicut in Evangelio , Venit in judicium, non solum ut qui non vident, videant; sed etiam ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Qui mandata vitae perpetuae nobis dedit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis tamen, non de ipsius gratia, sed de sua virtute fidentibus, non quibus viverent, sed quibus morerentur,  ut convincerentur dedit. Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum, bonus odor Christi erant, et in his qui salvi fiebant, et in his qui peribant; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Qui vitiatorum salus apparuit, dans incessum claudis, linguam mutis, auditum surdis, lumen caecis. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat, verum etiam justissime importat. Neque enim debet eum quisquam non minus impia vanitate Christo putare contrarium, et istum bonum dicere, Christum autem malum; eo quod iste in virga Aaron aridum lignum, et nulla radice subnixum, florem ferre fecit et fructum; Christus autem arborem maledicto arefecit, quia nihil in ea pomorum, quorum nondum erat tempus, invenit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal