CAPUT X.

35. Post haec sane sacrilegi et vani hominis sacrilega vaniloquia, quibus me respondisse sufficienter existimo: hoc est, de initio Geneseos; de lucis fabrica; de die vel sole; de causa constituendi hominem; de peccato Adae; de fabrica hominis; de persuasu serpentis; de maledicto in homine, et de vitae arbore; de poenitentia Dei; de diluvio; de arcu in nubibus; de induratione cordis Pharaonis; de spiritu mendacii secundum Michaeam prophetam; de testimonio Isaiae prophetae, propter quod ait: Filios genui et exaltavi: quibus rursum dicit, Filii scelesti, semen pessimum: et quod item apud eum scriptum esse dixit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala: de perditione populi, mandato Moysi , de maledicto quod turpe existimat; de Dei, quam putat, confessa crudelitate; de studio quod putat malitiae, juxta David regem; de eo quod scriptum est, Poenitet me quod constituerim Saül in regem: de spiritu Moysi, cujus Scripturas putat dixisse Apostolum fabulas aniles; de qualitate figurarum; de Abraham; de filiis Heli sacerdotis; de sacrificiis, quae putat non nisi daemonibus exhiberi; de Prophetis Dei, quos putat ante adventum Domini non fuisse; de eo quod in Lege positum est, sanguinem esse animam; de Deo cui Moyses servivit, quem putat Deum verum non fuisse; de varietate personarum, in quibus putat Apostolum locutum esse fallaciter. Quae omnia non hoc ordine persecutus sum, qui est in libro ejus; sed sicut nostrae disputationis sibimet connexa series postulavit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal