CAPUT PRIMUM.
1. Jam nunc ea discutienda sunt, quae iste de Novi Testamenti libris suffragari sibi arbitratur adversus propheticas Litteras, tanquam eas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo profanas et aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse Apostolum existimat divina eloquia Legis et Prophetarum, quia dixit, Profanas et aniles fabulas devita (I Tim. IV, 7); et alio loco, Ne intendas fabulis Judaicis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem (Id. I, 4): quis ita nisi haereticus multum caecus erraret? Cur enim hoc Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas judicavit? Cur dicit ad Galatas, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo Testamenta (Galat. IV, 21-24): et ad Corinthios, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes cumdem potum spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali sequente petra ; petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4)?
2. Nescit autem habere praeter Scripturas legitimas et propheticas Judaeos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosin vocant: ubi etiam dicere audent et credere, Deum primo homini duas creasse mulieres; ex quibus texunt genealogias, vere, sicut ait Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas quaestiones. Sed si huic talia nunquam evenit audire, numquid et contra Evangelium sic obsurdescere debuit, ut non adverteret verba Domini Christi, quibus arguit Judaeos, quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos? Ibi quippe et Dei praeceptum quod in Lege conscriptum est, attestando commemoravit. Nec ob aliud eos arguit, nisi quod rejicerent mandatum Dei, ut statuerent traditiones suas. Cum enim interrogassent Pharisaei et Scribae, Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem, ille respondens dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, Si dixerit homo patri aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia hujusmodi multa facitis (Marc. VII, 1-13). Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse Legem quam profanus iste blasphemat, et Judaeos habere suas traditiones a Libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum profanas fabulas, et aniles, et genealogias interminatas, non haereticus, sed catholicus lector intelligit. Porro si velim testimonia cuncta colligere, quibus ostendam quemadmodum et ipse Dominus et Apostoli ejus Lege usi fuerint et Prophetis, quas iste aniles fabulas putat, quando sufficio? aut cui non sufficiant ista quae diximus?