CAPUT XXIV.

50. Item verba quaedam ex libro Deuteronomio, velut impura exhorrescens, impurus exagitat: quasi Deus verecundari debuerit, pudenda impiis irrogare vel praenuntiare tormenta, nec eo comminari modo, ut diceret, Quae mollis in vobis et tenera nimis fuerit, cujus experimentum non accepit pes ejus ambulare super terram prae teneritudine et mollitie, et zelabit oculo suo virum suum, et filium suum, et filiam suam, et secundas suas, et quod exierit per femora ejus comedet (Deut. XXVIII, 56, 57). Imo vero quanto est horribilius, tanto est terribilius. Neque enim a Propheta monendo dictum est, sed minando: non ut haec homines facerent; sed ne illa facerent quae sensus perversus exercet, et ad haec pervenirent quae sensus humanus exhorret. Quis autem digne eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior foeditas, poenas exhorrere meritorum, et merita non cavere poenarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus et intaminabilis, quod audire anima recusat immunda, et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immunditiam diligit suam exstinctis sensibus cordis. Dicat haec Spiritus Dei, et per horrorem talia mala patiendi, incutiat timorem malefaciendi.

51. Idem namque Spiritus etiam per Apostolum loquens, sensus impios non est verecundatus offendere, dum pios vellet instruere: ubi commemorata impietate quorumdam, qua coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, subjunxit, atque ait, Propter  hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et masculi, relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ex his verbis talia dicere, qualia dicit ex Librorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam in qua loquaciter insaniret; et quanto sibi viderentur disertiora dicta , tanto detestabiliora maledicta jactaret; maxime quia dictum est, Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes? Oportuisse quippe non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti haec turpia patiendo, sed libenter faciendo, reciperent: judicio scilicet, non alicujus hominis immundissimi, quem talia delectarent, sed justissimi Dei, qui tradidit eos in passiones ignominiae; ut crimina criminibus vindicentur, et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Sapiens autem cum haec audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et ejus cui talia judicia displicent, verba insana contemnit, quia in ipso  poenam Pharaonis, hoc est, indurati cordis agnoscit. Si enim quosdam qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 25-28); quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat quae non conveniunt? Sic enim oportet haereses esse, ut probati, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Sic vasa irae locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae de massa ejusdem damnationis fiunt in honorem, gratia illius, non meritis suis (Rom. IX, 22, 23). Ille quippe donat prodesse nobis, non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas; ut cum respondetur inquietissimae vanitati, auscultetur sincerissimae veritati.

52. De turpi maledicto arguit vanitas : sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, misericors indicat veritas, et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi maledicto potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait, Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12)! quod etsi bene intelligentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum coelorum; potest tamen garrula caecitas etiam in Apostolo hoc reprehendere, contendens quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt et ipsum Dominum, qui ejusdem continentiae donum commendans ait, Sunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Legunt quippe isti litteriones: sic enim potius quam litterati appellandi  sunt qui legendo litteratos, nihil sapere didicerunt: legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unde sibi videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti. Ille namque cum doceret, in translatione verborum obscoenitatem esse vitandam, Nolo, inquit, dici, morte Africani castratam esse rempublicam (Cic., de Oratore, lib. 3). Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ut vitandum ostenderet, non vitavit, et quod dici noluit, coactus est dicere; quanto magis res quae verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intelligi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud redeamus, quod iste in Deuteronomio reprehendit: si Cicero vir eloquentissimus et verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur; quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quaerens atque munditiam, turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne illud committeretur , propter quod ad illa quae audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit faciem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias jaculatur. Videte si non sunt isti ex isto genere hominum, qui loquente Christo de Sacramento corporis et sanguinis sui dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Nisi quod excusabiliores sunt, qui verba divina quae non intelligebant, non in maledictione, sed in benedictione horribilia non ferebant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur, horretur; nec exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab exhorrente timeatur: Dominus autem talia dicebat, quae amari praeciperet, non timeri; et tamen quae infidelitas sufferat, Caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere potus est; et, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 61, 56, 54)? Si ergo Dei Sapientia, verbis sacramento congruis pascens animam credentem, non curavit insipientiam nauseantem; quanto magis eadem ipsa Sapientia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem, non curavit insipientis errorem, quamvis ejus praevideret horrorem? Quis autem istorum spiritualem novit horrere animae foeditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compellitur comedere, quae de suis carnalibus cogitationibus, tanquam de femoribus exeunt? Nam illius maledicti, quod iste velut turpe reprehendit, rarus effectus est ; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat: ista vero fame, qua miserorum animae inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quae carnalibus sensibus pariunt, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius, et horretur minus.

53. Sed puto me uni libro illius quem misistis, nostro non uno, ne nimium prolixus sit, respondere debere: proinde hic faciamus hujus finem, ut ex his quae discutienda restant, alius inchoetur. Nescio quo enim modo ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal