CAPUT XXII.

46. De testimonio quoque Isaiae prophetae calumniatur atque blasphemat, eo quod dixerit, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt; et eosdem paulo post appellaverit semen pessimum (Isai. I, 2-4), tanquam se ostendens genitorem malorum, cujus filii sunt semen pessimum: nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam gratiae Dei qua ejus filii facti fuerant, peccando degeneres exstiterunt, eorum filii facti quorum imitatores esse voluerunt. Unde illis alio loco dicitur, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI, 3): quarum  gentium sunt impietatem malitiamque sectati, ex quibus tamen carnis originem non ducebant. Sed solvat iste quaestionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Luc. XI, 13)? Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater: utrumque enim Veritas dixit. Annon erant mali quibus ait, Si ergo vos cum sitis mali? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait, Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est in hac infirmitate mortalium quorumlibet etiam vita justorum; quanto convenientius semen pessimum diceretur, quod nasceretur impia voluntate, et moribus exsecrabilibus pullularet?

47. Sed hunc, inquit, Deum Dominus Christus appellavit arborem malam facientem fructus malos. Imo vero hujus talia sentientis tanquam malae arboris, iste ipse sermo blasphemus, fructus est malus. Nam hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cujus fructus mali essent opera mala; et hominem bonum arborem bonam, cujus fructus boni essent opera bona (Matth. VII, 15-20); id est, ipsas hominum voluntates, vel malam mali hominis, vel bonam boni hominis diversas esse arbores diversos fructus ferentes, satis evidenter ipse testatur, dicens: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quomodo autem diceret, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, fructum ejus malum (Id. XII, 35, 33); nisi homo posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal