CAPUT XXI.
45. Si putamus, inquit, merito conversationis suae homines diluvii excepisse sententiam, et Noe justum ad reparationem creaturae melioris esse servatum; cur exinde pejores oriuntur, et in eosdem actus vitae sordentis, humani generis etiam nunc nativitas revolvitur? Ita hoc dicit, tanquam vixerit cum eis qui diluvio perierunt, et inde noverit quod nunc pejores oriuntur. Sed sive in pejore, sive in eodem, sive in meliore actu post diluvium genus versetur humanum, puto Deo dimittendum esse judicium , qui novit retribuere unicuique secundum merita ejus: non huic cani rabido adversus Dominum suum latranti, vel asino stulto adversus stimulum calcitranti. Apostolus clamat, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? et iste illi cui nullus est consiliarius, audet esse adversarius. Quid autem interest, morituris cunctis, quantum ad mortem attinet corporis, utrum singillatim, an simul omnes pariterque moriantur; nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes mortem et omnes de mortuis patiuntur dolorem; cum autem simul universos rapit unus interitus, saltem nemini relinquitur luctus? Verum etiam altius in illo diluvio consilium Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem: In diebus Noe cum fabricaretur arca, octo animas salvas factas per aquam: quod et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium; sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (I Petr. III, 20, 21). Ecce habet expositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum, per resurrectionem Jesu Christi, ut diem intelligeremus octavum, quod significavit in arca numerus hominum: octavo enim die, hoc est, post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic ergo illa quae gesta commemorantur, si quis intelligit, etiam prophetiae fuerunt. Sed iste praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam constitutus, submersus est diluvio, non ablutus.