CAPUT XIX.

38. Unde autem iste probare conatus est, evidenter servisse daemoniis, qui sacrificiis ea promeruit, volens hoc intelligi de sancto David, ibi evidentius quanta fraude imperitorum animis insidietur ostendit. Adhibuit enim Apostolum testem, eo quod dixerit, Videte Israel carnaliter: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolum sit aliquid? Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant. Quod non ita scriptum est: sed ita, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant , daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Potuit autem accidere, ut secundum interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego dixi, secundum carnem; alii codices habeant, carnaliter: et quod ego dixi, qui de sacrificiis manducant; aliqui habeant, edunt hostias; quod ipse posuit: et quod ego, socii sunt altaris; habeant aliqui, participes sunt altaris: et quod ego posui, Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, aut minus codex ejus habuerit; et ideo tantummodo posuit, quia idolum est aliquid. Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Apostolus: Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo, immolant. Iste autem dixit, Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant: quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi daemonibus. Non enim ait Apostolus, Qui sacrificant; sed, quae sacrificant; vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet qui idola colunt; quae sacrificant, daemoniis, et non Deo, sacrificant, sive, immolant. Et ideo subjunxit, Nolo vos socios daemoniorum fieri: eos quippe ab idololatria prohibebat. Propter quod eis ostendere voluit, ita illos fieri socios daemoniorum, si idolothyta sacrificia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe addidit, carnaliter, vel, secundum carnem; quia est Israel spiritualiter, vel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus significata est veritatem. Hinc enim coepit, ut hoc diceret: Propter quod, dilectissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Deinde secutus ostendit, ad quod sacrificium jam debeant pertinere, dicens: Quasi prudentibus dico, judicate vos quod dico. Calix benedictionis quem  benedicimus, nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus, nonne communicatio est corporis Domini? Quia unus panis et unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus (I Cor. X, 14-20). Et propter hoc subjunxit, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Ut intelligerent ita se jam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret, ab idololatria prohibebat; unde locus iste sermonis ejus, sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent ideo non esse curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est, existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem et ipse nihil esse idolum: nec ideo se ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum; sed quia quae immolant, inquit, id est, idolorum cultores, daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Istum sensum veritas ipsa declarat: quia in templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia quae in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Deo, tanquam idolorum sacrificia damnarentur, vel tanquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso quem mundaverat, diceret: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII, 4). Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis sacrificium, nondum suscitaverat sui corporis templum. Nec de illo templo ejiciens eos qui boves et columbas vendebant, diceret : Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Id. XXI, 13).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal