CAPUT XV.
23. Non itaque, sicut ait iste blasphemus, invenitur serpens in loco meliore quam Deus, quia praevaluit decipere hominem quem fecerat Deus (Gen. III, 1-6). Nullo enim modo homo deciperetur, si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe, quoniam divina est, illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo deseritur, et in se tenebratur. Quid autem mirum, si dum tenebratur, nescit quid sequatur: quoniam non a se ipso lumen est, sed ab illo qui est lumen, illuminatur? Quod ergo Deus semper invictus sit, etiam homo victus ostendit: quia victus non fuisset, si ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis deceptor, cum a semetipso sit etiam ipse deceptus? Unde et ille qui decepit, et ille quem decepit, ambo decepti sunt, recedendo ab eo qui non potest decipi; et ambo sunt victi, recedendo ab eo qui non potest vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur; quia tanto est inferior, quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri prius inferendo vincere videtur, amplius ipse bonum amittendo vincatur: nec fieri potest ut ei sit locus melior, cum causa sit pejor. Et quod ad tempus praevaluisse visus est diabolus homine superato, etiam sic in aeternum victus est homine reparato. Nec Dei confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis (Gen. III, 22). Sicut et Apostolus ubi dicit, Donate mihi hanc injuriam (II Cor. XII, 13), utique a contrario vult intelligi, si adsit pronuntiator doctus, non calumniator indoctus.
24. Porro autem, cui displicet peccator prohibitus a ligno vitae, quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo, et alio quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset: sed quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est insipientia, hujus rei significandae gratia lignum vitae in paradiso fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus traditus est morti, consumendus aetate, quod nequaquam illi accidisset, si semper eodem cibo frueretur, significatum est quod prius ab spirituali vitae ligno propter peccatum anima ejus exclusa est, et ita quadam sua interiore morte jam mortua. Nam de sapientia scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III, 18). Quod iste non intelligens ait: Quatenus ergo ante maledictum immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore cibum sumpserat? Quasi ei aliquis dixerit, aut in illo libro alicubi legerit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris vitae. Quin potius intelligendus est, quoniam inde illi vita in corpore perpetua suppetebat, ne vetustate consumeretur aetatis, ad hoc inde prohibitus, ut ex peccati poena jam illi esset necessitas mortis.
25. Quomodo, inquit, ex Dei maledicto mori coeperit, cum vita ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? Quasi optaverit ei Deus mortem, sicut homo homini: ac non Dei verba ad sententiam pertineant punientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali, fuit a vitae arbore separare, cum jam fuisset spiritualiter mortuus, animo utique separatus ab alimento sapientiae. Deus itaque quid ei contigisset in animo, significare voluit, separando eum a ligno vitae, quo significabatur sapientia.
26. Sed ista, inquit, arbor quae in paradiso vitae fructus ferebat, cui proderat? Cui, nisi illis primis hominibus, masculo et feminae, qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso pro merito suae iniquitatis ejectis mansit ad memoriam significandae spiritualis arboris vitae: quod est, ut diximus, ipsa sapientia, beatarum cibus immutabilis animarum. Utrum autem illo cibo vescatur nunc aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum puto: ligno tamen illo vitae, quod est in spirituali paradiso, nisi alerentur animae beatorum, non pro munere pietatis et fidelissimae confessionis, latronis animae credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Esse autem ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno. Ipse est quippe Sapientia, de qua, ut superius commemoravi, scriptum est, Lignum vitae est amplectentibus eam.