CAPUT XVI.

27. Numquidnam et hoc refellendum est, quod velut acute , ut sibi videtur, irridet? Primo, Deum non praescisse quod contigit: deinde, implere non valuisse quod magnopere cogitavit: tertio, ad maledictum se convertisse superatum. Unde scit Deum non praescisse quod contigit? An quia contigit? Quinimo si non contigisset, nullo modo id praescisset futurum, quia non erat futurum. Aut si propterea putat non praescisse, quia si praescisset, ne contingeret providisset : potest hoc et de Christo dicere, qui talentum dedit homini nihil acquisituro; quod propterea utique dederat, ut ejus augeretur pecunia, quidquid est quod illa significat. Ergo quia contigit ut ille sua pigritia nihil acquireret, hoc non praescivit ille qui dedit? dicere etiam potest , non implesse de hoc lucro Christum quod magnopere cogitavit. Potest et illud tertium, ad maledictum se convertisse superatum, quoniam dixit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXV, 15-30): sicut de Adam dictum est, ut a ligno vitae separatus morte etiam corporis plecteretur (Gen. III, 24, 19). Huic enim homini diserto, deficientis  maledictum, videtur potentis imperium.  Dicat ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spirituali pecunia non potuit quod cupiebat efficere: dicat aemulum ac malitiosum, quod servo suo inviderit lucem ac salutem, quem projici jussit in tenebras, ubi esset fletus et stridor dentium. Si autem de Christo ista non dicit, ne hoc modo se indicet non esse christianum; cur audet dicere de hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de hominis redemptore, et si ejus praecepta contempserit, poena aeternae mortis  ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in Christum haec maledicta nesciens iste jaculatur? quandoquidem ille ait, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Quid enim Pater sine Filio vel tunc fecit, vel unquam facit? Si ergo salubriter, non solum bonitatem, verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur; unde Apostolus eodem loco utrumque commemorat dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22): quid est quod iste insanus et praeceps, cum christianum esse se jactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo invenit Apostolorum; quoniam idem Deus est et illorum, et istorum?

28. Quod autem de illo commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores severitas  Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur  quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens quia ut bene ageret non ipse rexit , ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum, quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidelis lector advertere. Hoc ergo etiam de diluvio. Neque enim Dominus Jesus non tale aliquid futurum in suo praenuntiavit adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe manducabant, bibebant, novellabant, aedificabant, nubebant, uxores ducebant; venit diluvium et perdidit omnes: sic erit et adventus Filii hominis (Luc. XVII, 26, 27). Hoc et de obduratione cordis Pharaonis. Neque enim Novi Testamenti litterae non dicunt de quibusdam: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28). Hoc de spiritu mendaci, quem Deus, qui bene utitur etiam malis, justissimo judicio ad impium regem decipiendum misit, sicut Michaeas propheta sibi in visione prophetica demonstratum esse testatur (III Reg. XXII, 19-23). Neque enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se sciret verissime dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati  (II Thess. II, 10, 11). Hoc de facto per Moysen, cui Deus dixit, Accipe omnes duces populi, et victima illos Domino contra solem (Num. XXV, 4): hoc est, in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens impios (Exod. XXXII). Neque enim et Dominus Jesus non dixit: Eos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me (Luc. XIX, 27). Ubi profecto, quia mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et metuenda quam corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28).

29. Hujus generis mortes, per quas animae mittuntur in gehennam, si quis fideli mente, ut dignum est, cogitaverit, valde viliter  aestimabit quamlibet ingentissimam stragem et sanguinis fluvios mortalium corporum, quomodocumque quandocumque moriturorum. Quas caedes iste exaggerans, et scholastica vanitate describens, ad blasphemandum Deum, qui talibus mortibus eos quibus hujusmodi terror utilis fuerat, flagellabat, horrorem incutit mortalibus sensibus, et aliquid se agere putat, calces adversus stimulum jaciendo: ut cum de morte carnis accusat Dei providentiam, morte cordis mittatur in gehennam. Quis autem utriuslibet sexus homo non mallet gladio trucidari, etiam illo modo quo trucidavit sacerdos Phinees fornicarios, in ipso complexu nefariae voluptatis (Num. XXV, 8), terribile constituens adversus exsecrandas libidines ultionis exemplum, propter quod Deo maxime placuit: quis, inquam, non mallet tali genere mortis interfici, quis non postremo igne consumi, vel ferinis morsibus per ipsa pudenda laniari, quam mitti in gehennam ignis aeterni? Cur igitur Deus Christianorum peccantes talibus mortibus puniat, ut post corporis interitum transitorium , sequatur in gehenna sine fine supplicium, nisi quia Testamenti utriusque unus est Deus? Nam possent Judaei dicere adversus hujus impietatem, quantumlibet exaggeret bella, caedes, vulnera, funera, sanguinem, longe incomparabiliter Deo nostro eum Deum se habere mitiorem, longe scilicet mitius punientem transitoriis mortibus corporum, quam flammis perpetuis gehennarum.

30. At enim propterea videtur huic Deus Legis et Prophetarum, qui unus et verus est Deus, crimine crudelitatis arguendus, quia propter levissimas causas vel etiam erubescendas, poenam mortis vel corporalis inflixit; quod David populum numerasset (II Reg. XXIV); quod infantes, sicut iste dicit, filii Heli sacerdotis, de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent. Qua in re non disputo quantum et quam perniciosum elationis vitium tam sancto viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit, eorumque mortibus non aeternis, sed jam jamque humana conditione venturis, et celeriter transituris,  fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus. Nec dico filios Heli non fuisse infantes , ut iste loquitur, nesciens quid loquatur; sed ejus aetatis, qua possent et deberent, pro sacrilego ausu quo se Domino Deo in sacrificiis praeferebant, digna coercitione cohiberi: quod neglectum Deus, non sibi consulens, sed populo cui religio pietasque profuisset , bello etiam vindicavit: ubi Dei timorem potuerunt augere victuri, per eorum mortes, qui fuerant, etsi senescerent, post non longa temporum spatia morituri. Mortibus quippe corporum legimus alios etiam mortuos, propter non sua, sed aliena peccata (I Reg. II-IV): ubi magis est in dolore cordis plaga viventium, quam in resolutione carnis poena morientium; ubi animae de corporibus exeuntes, habent causas suas vel bonas vel malas, non propterea gravatae, quia exutae: animarum vero morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum existimet iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus est homo vestem non habens nuptialem: puto si humana consideratione ista metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut plurimum invitantis indignatio protenderetur, vestem mutare compelli: et tamen dictum est, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fietus et stridor dentium (Matth. XXII, 11-13). Sed dicet, Non levem culpam significat, vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt rerum. Sic ergo et sacrificia visibilia, cum sint in terrenis rebus exigua, magnarum et divinarum signa sunt rerum: in quibus filii sacerdotis se ipsi Deo, cujus honor in sacrificiis attenditur, praeferebant. Non autem ille conviva se praetulit sponso; sed tantum non congruit, quia nuptialem tunicam non habebat. Verumtamen inter ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intelligit, qui corporalibus et temporalibus spiritualia et sempiterna praeponit.

31. Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi veteri comparans Dominus, et non illud malum quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebat, perfectius esse contestans: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio; qui autem dixerit, Racha, reus erit concilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis (Id. V, 21, 22). Quid tam parvum in peccatis, quam fratri dicere, Fatue? Quid tam magnum in suppliciis, quam gehenna ignis? Si in Lege vel Prophetis iste invenisset aliquem, quoniam dixisset fratri suo, Fatue, lapidari jussum fuisse divinitus, quantae Deum crudelitatis argueret? Quis non autem, non dico lapidari, sed per  singulos artus, imo per singula corporis frusta, paulatim atque minutatim, vivens et sentiens dilaniari consumique maluisset , quam gehennae ignibus mancipari? Absit tamen ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis Deum, intelligens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege terrentem carnalibus, in Evangelio spiritualibus poenis; et ibi et hic fidelem, nusquam crudelem.

32. Quid illud? nonne si a Christo linguam reperiret alienam in eumque blasphemam, et qualis est hujus, impia garrulitate damnabilem, acerbius et amarius exagitaretur, quam quod iste de obsonio sacrificii praegustato, corporalem temporalemque poenam pro sacrilegio sic indignatur ingestam; ubi venturum se Dominus, et ad sinistram positis gentibus  minatur esse dicturum, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Hujus tanti supplicii quaeris causam? Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare (Id. XXV, 41, 42). Ecce pro esca temporali, non ablata, sed non data, aeternum et horrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas veritatem. Perparvum est enim quod in eleemosynis datur; sed cum pie datur, aeternum inde meritum comparatur. Et ideo potius quia parvum est quod datur, magna impietate non datur. Unde non mirum est quod tantae sterilitati velut infructuosarum arborum, ignis aeterni supplicium praeparatur. Si autem consulas hominem, ut de suo respondeat tibi, omnis homo mendax (Psal. CXV, 11), contemnit culpam, exaggerat poenam: illam quippe non videt mente carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe mitioribus quam leguntur in Evangelio, corporalibus poenis. Quod enim diluvium comparari aeternis ignibus potest? quae caedes, quae vulnera, quae corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti quatuor millia cadentium, tanto buccarum strepitu inflat insanus, quasi non innumerabilia millia quotidie moriantur toto orbe terrarum? Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit, quot millia stabunt ad sinistram ex omnibus gentibus, quae sempiternis damnanda sunt ignibus?

33. Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, quasi confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam: Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum (Deut. XXXII, 41, 42). De quibus verbis sic iste accusat Deum, velut semper humanum sanguinem esurientem, quasi dixerit, Inebriabo me sanguine; aut, Manducabo carnes de sanguine vulneratorum. Sed quantumlibet hanc utilem Dei comminationem tanquam facinoris avidam, et, ut dicit, in sola crudelitate malis tantummodo gloriantem, vanus et vesanus exhorreat; quid aut quantum valet, verbis comparata dicentis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,  qui paratus est diabolo et angelis ejus? Ibi non sanguine inebriabuntur sagittae; sed non satiabuntur membris omnibus flammae: nec carnes gladius manducabit, sensum doloris citius auferens mortuis, quam inferens vulneratis; sed nemo cruciatibus saltem moriendo subtrahitur, ne in moriente simul etiam ipsa poena moriatur. Cur non hic dicit: Colendumne istum an potius exsecrandum fugiendumque esse dicemus? An timet de Christo ista dicere, ne ipsius ignis aeterni supplicium non evadat, quo ille impios praeparat mittere; et ignorat miser haec dicendo de Deo Prophetarum, de ipso se dicere, cujus tam tremendam severitatem in Evangelio formidat offendere?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal