CAPUT XIV.
18. Quod vero in hominis conditorem Deum caecus et ingratus invehitur, et audet dicere ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum praecipitis mentis audacia est. Sed vasa irae permittuntur ista garrire, ut tanquam de negligentiae somno excitentur vasa misericordiae (Rom. IX, 20-23), et studio respondendi pestilentibus maledictis, adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit iste hominis Conditorem, quia prohibuerit eum sumere cibum dignoscentiae boni et mali (Gen. II, 17), tanquam eum pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei negasset cui potestatem dedisset in bestias, quo solo homo superat bestias; quam necessarium est vitae bene agendae, quod discimus quaedam infeliciter disci, et felicius nonnulla nesciri? Morbos enim et dolores quanto felicius nesciremus? Si ergo medicus nos ab aliquo cibo prohiberet, quo accepto aegrotaturos esse praesciret, et ob hoc appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo quod per ipsum homo cum aegrotare coepisset, experiendo dignosceret quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem ; quod utique melius ignorasset, et in illa quam perdidit sanitate mansisset, credens medico per obedientiam, non morbo per experientiam: numquid talem medicum invidisse nobis ejusmodi scientiam diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laude dictum est de Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21). Non ergo noverat hoc malum, atque ideo illam unde Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. Hic si quaeratur, Quomodo quod non noverat, arguebat? neque enim peccata non arguebat: Omnia autem quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. V, 13): quomodo igitur a quo arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur, et noverat, et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinae sapientiae credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia quae fit per experientiam, praecepto Dei obediens temperaret. Sic enim malum nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim facere potuit voluntate inobedientiae, nisi quod ipse pateretur lege justitiae. Haec est namque poena inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. De qua re uberius in aliis, et maxime in quarto decimo libro de Civitate Dei disputavimus.
19. Nunc autem breviter responderim ad id quod ait iste, hominis institutorem a magno bono prohibuisse quem fecerat, dum eum pecori similem sine dignoscentia boni et mali esse voluisset. Haec enim dignoscentia non est beati hominis sapientia, sed miseri experientia: unde lignum nomen accepit, a cujus cibo est homo prohibitus, ut obedientia commendaretur quae maxima est virtus, et, ut sic dixerim, omnium origo materque virtutum, in ea natura cui sic datum est arbitrium liberae voluntatis, ut eam tamen necesse sit vivere sub potestate melioris. Quanquam non defuerint quibus visum est illam dignoscentiam boni et mali magnum aliquod bonum fuisse: cujus capaces nondum fuerunt qui hanc usurpantes contra vetitum, per inobedientiam peccaverunt.
20. Quibus autem videtur sic hominem fieri debuisse, ut peccare nollet; non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo desipiendum est, ut homo videat melius aliquid fieri debuisse, et hoc Deum vidisse non putet; aut putet vidisse, et credat facere noluisse; aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat, rationalem creaturam illam esse meliorem, quae nulla inobedientia deserit Deum, quam istam quae ita deseruit: sciat quisquis hoc sapit, nec illam deesse coelestibus rebus quae nunquam deserit Deum, nec istam ita esse factam ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum; et quia voluntate deseruit, nihil ex hoc diminutum sapientissimis dispositionibus Dei, qui et malis bene et perversis recte utitur, et de humano genere juste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam, non ejus merito, sed gratia sua factam, in aeternum regnum se translaturum esse testatur.
21. Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem usurpato dignosceret a quo bono decidisset, et in quod malum incidisset, appellavit lignum dignoscentiae boni et mali. Cur enim occultaret de quo mandatum dabat, et per quod obedientiam commendabat? Nec ignarus fuit hominem peccaturum: sed simul etiam, quid justi et boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate praescivit. Nec instituit quod obesset, si homo sibi obesse noluisset: sed potius instituit quod prodesset; quia homo non sine bona mercede obedientiam custodisset, et non sine utili exemplo, ut eam sancti ejus posteri custodirent, poenas inobedientiae persolvisset. Nec voluit quod non potuit: hoc enim voluit, ut aut obediens homo esset, aut inobediens impune non esset. Nec infructuose voluit, quod homo non fuerat servaturus, jubere: quia poena contemptoris docuit alios obedire. Nec in homine pars Dei restitit Deo: quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa, nec ab aliquo decipi, nec ad aliquid male faciendum, sive patiendum, ulla necessitate compelli, nec in melius vel deterius mutari omnino potuisset.
22. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit (Gen. I, 7), factus est ab ipso, non de ipso . Quia nec hominis flatus, hominis pars est; nec homo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et effuso: Deus vero potuit et de nihilo, et vivum rationalemque , quod non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus est in animam vivam; sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare; animam tamen non esse partem Dei, nec de substantia et natura ejus creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas non est.