CAPUT XIII.
17. Quid, quod etiam de aquarum congregatione ingerit nescio quis imperitissimus quaestionem? imo vero non quaestionem, sed reprehensionem, tanquam non recte dictum sit, Congregentur aquae in congregationem unam, et appareat arida (Gen. I, 9); eo quod aquis omnia tenebantur: ignorans quemadmodum aqua in aerios vapores tenuata rarescat, et nebulosa caligine multum occupet spatii, exiguum vero si congregata densetur , nec jam levis volitet, sed gravis fluitet. Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit? Quid, si etiam divino nutu in magnos sinus terrae subsedit, atque ita quidquid naturae humidae per totum ejus jacebat, in partes concavas confluens, recessit a caeteris, et quod operiebat aperuit , congregata in humiliora succumbentia qua mare interflueret et circumflueret, atque altiora deserens qua orbis emineret? Omitto quod potest hic intelligi significatum esse, quod informis illa materies aquae vel abyssi vocabulo insinuata sit, et species acceperit duorum istorum gravium elementorum, humoris et humi : et ideo dictum esse, Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est; Appareat autem arida, quia immobilis fixa est . Nam illud quod magis Propheta libri hujus auctor intendit, ut ejus narratio rerum factarum esset etiam praefiguratio futurarum, non est contentiosis et infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quaerentibus pateant, ne temere tanta reprehendatur auctoritas; unde iste, nisi diabolico instinctu, in eis rebus eligit calumniari, quas non est idoneus perscrutari?