CAPUT XII.
16. Hic si responderit, aliam esse lucem de qua dictum est, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; quia spiritualis lux mentis est ista, non carnis: aliam vero illam de qua scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; quae ad oculos pertinet corporales: primo confitebitur a luce summa, quod est ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen. Deinde, unde scit etiam qualis et quanta sit? postremo, utrum spiritualis, an corporalis? Nisi forte fideles homines, qui quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino (II Cor. V, 6), possunt jam merito ipsius fidei lux vocari, et Angeli non possunt, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10)? Unde ergo scit utrum talis lux primitus facta sit? Unde scit quomodo in illa luce vespere et mane possit intelligi? Quomodo denique senario numero praesentata fuerit operibus Dei, et in ea septima requieverit Deus, unde ad istos dies nobis notissimos, qui solis circuitu revolvuntur, septenarii ipsius numeri quaedam forma translata est? Sed et si lux facta est corporalis, unde novit quomodo esse potuerit ante solem et ante firmamentum, quod coelum postea nuncupatum est, remota ab aspectibus terrenorum in superioribus partibus mundi, ut solus Deus inter illam tenebrasque divideret? Nam inter istas tenebras quae nobis faciunt notissimam noctem, et lucem quae nobis facit notissimum diem, luminaria nobis visibilia, ut dividerent, imperavit. Quis autem ferat, quamvis non sit indignandum potius quam ridendum, indicare istum nobis quod diem horae designent, horas autem sol discernat atque disterminet, et velle ut credamus quod Moyses ista nescierit, et ideo diem antequam sol fieret nominaverit? Sed conveniant homines ad librum istius audiendum, et proponatur eis quid sit credibilius, utrum istum nescire quamdam lucem et quemdam diem, quem sciebat Moyses; an Moysen nescisse istam lucem ac diem, quem non solum iste, verum etiam qui verba ejus non intelligunt, sciunt.